Scripta n° 2016

Numéro Scripta2016
Auteur(s)Innocent III [pape]
Bénéficiaire(s)Gautier de Coutances, Rouen (archevêque)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1198, 3 juin
Lieu d'émissionRome
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Lettre du pape Innocent III, à l’archevêque de Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° LXXXIII, p. 122..

Texte établi d’après a

Waltero, archiepiscopo Rotomagensi.
Anxietate cordis et amaritudine premimur, cum angustias, onera et gravamina quæ pro zelo justitiæ, pro libertate ecclesiæ manutenenda, æquo animo et invicta fortitudine toleras, ad memoriam nostram reducimus et meditatione sedula cogitamus. Verumtamen, quod, in te perfectionem virtutis adimplens, non potuisti a tuæ constantiæ proposito amoveri, tuam super hoc prudentiam commendamus, et fraternitati tuæ plurimum in Domino congaudeamus. Nos autem, fraternitati tuæ volentes patrocinium apostolicum impertiri, tam te quam ecclesiam regimini tuo commissam sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Verum, quia, sicut ex literis tuis nobis innotuit, carissimi in Christo filii nostri Philippus Francorum et Richardus Angliæ reges illustres, dum inter se componerent, statuerunt super caput tuum quatuor clericos eligendos, ad quos pertineat judicare utrum tenere vel non tenere deceat sententia quam in terram vel homines regum ipsorum pro suis excessibus ordine canonico duxeris promulgandam (quam si judicaverint non tenere, ipsis regibus, sive ei in cujus terram vel homines sententiam tuleris, licebit bona tua et redditus occupare, donec lata sententia revocetur), fraternitati tuæ sub pœna officii et beneficii districtius inhibemus ne illi tam iniquæ conventioni auctoritatem præbeas vel assensum ; sed, sicut consuevisti et antecessores tui fecisse noscuntur, tuæ jurisdictionis officium per tuam provinciam studeas exercere, nosque sententiam ratam habemus et habebimus, si quam in terras vel homines tuæ jurisdictioni subjectos hactenus canonice promulgasti vel amodo decreveris promulgare.
Datum ut supra, apud Sanctum Petrum, iij. nonas junii, pontificatus nostri anno primo.

Pour citer l'acte :

« Acte 2016 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2016.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel