Scripta n° 3326

Numéro Scripta3326
Genre d'acteautre
Authenticiténon suspect
Datation...1205...
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Enquête sur la châtellenie de Gaillon.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 120, p. 21-22..

b. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1862, t. 1, p. 145-146..

Texte établi d’après a

Hec sunt nomina militum qui juraverunt ea jura que pertinebant ad castellariam Ebroiscensem et ad castellariam de Gaillon : Dominus Gaufridus Baket Dominus Rogerus de Meullent, abbas de Cruce, Stephanus Dardies, Petrus de la Ronce, Laurentius de Garambavilla, Stephanus de Meisnil, Radulfus de Saci, Odo Havart, de Merri, Rogerus Seigne sauce, milites, Rogerus Camin, miles, Camin, Draparius, Robertus le Juresalemier.
In primis dominus Gaufridus Barket, qui fuit castellanus de Gaillon, tempore comitis Ebroicensis, tamdiu quod dominus Rex obsedit castellum et cepit eum in castello, juratus, dicit quod dominus Johannes de Albavia, Gillebertus de Autolio, Robertus Borel, milites, et feodum as Pointeleis et feodum Rogeri Camin non debebant apud Gaillon aliquod servicium, nec homagium, nec custodiam, nec relevagium ; immo servicia qualia debent de feodis suis debent facere apud Ebroicas.
De nemoribus inter Caducum et dominum Gillebertum de Autolio dicit idem Gaufridus quod in illis non capiebant comites Ebroicenses aliquam consuetudinem nec escharaiz nec hordamenta ad castellum de Gaillon nec facere debent ; imo illud nemus erat proprium domini Gilleberti de Autolio et hominum suorum, et dictus Gillebertus dictum nemus tenebat de castellaria Ebroicensi. § De garena ita dicit quod durat ab Albo fossato usque ad leproseriam de Rolle sicuti secana proportat ad rasum de Gaillon usque ad costiz de Noereia, sicut limes Vernonis et Gallionis proportat.
De justiciis vero dicit quod bellum pro quaque re, quando contingebat apud Gaillon, tenebatur apud Ebroicas, et omnes querele de quibus bellum poterat evenire, apud Ebroicas terminabantur, et similiter omnis justitia hominis destruendi.
Dicit etiam quod clausa vinearum de Gaillon non erant in firma castelli de Gaillon, sed retinebat ea comes ad manum suam. Item dicit quod modiationes vini de Longavilla, non erant pertinentes ad Gaillon : imo comes faciebat persolvi elemosinas, et residuum faciebat deferri ubi volebat. Item quando Gaillon tradebatur ad firmam, istud remanebat firmariis : molendina, terre arabiles, census, placita de quibus bellum non poterat evenire et fructus garbinorum et herba pratorum. Quando vero firma tradebatur ista nemora Brilehaut, nemus de Gaillon, Parcum Comitis ostendebantur firmariis et, firma sua finita, iterum videbantur nemora, et si tempore firme ibi damgnum aliquod evenerat, ipsi emendabant apud Ebroicas, nec inde poterant aliquid vendere vel capere et preet preterea si firmarii de Gaillon non persolverent elemosinas suas assignatas et feoda, justiciabat eos comes ad persolvendum vel ballivus suus.
In omnibus vero istis supradictis per Gaufridum Braket sunt concordes omnes alii preter quam Rogerus Camin qui dicit se nichil jure de temporibus comitis Ebroicensis nisi de auditura.

Pour citer l'acte :

« Acte 3326 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3326.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-06-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel