Scripta n° 1147

Numéro Scripta1147
Auteur(s)Bernard de la Bleste [particulier]
Bénéficiaire(s)Bayeux, Notre-Dame (cathédrale)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1246
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Bernard de la Bleste donne en pure et perpétuelle aumône et garantit à l’église et au chapitre de Bayeux toute sa terre à Conjon : le chapitre lui verse 9 livres tournois. (En marge, dans le ms. :« Ista carta et quatuor cartæ proxime subsequentes non valent capitulo, quia Philippus de Conion revocavit venditionem et habuit. »)

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., n° CCCLVII, t. 2, p. 77-78..

Texte établi d’après a

Sciant omnes præsentes et futuri quod ego Bernardus de Blesta dedi et concessi, pro salute animæ meæ et antecessorum meorum, Deo et ecclesiæ beatæ Mariæ Baiocensis, in puram et perpetuam elemosinam quietam, totam terram quam ego habebam apud Conium, sitam inter terram quæ fuit Odonis dicti Judæi ex una parte, et terram Ranulfi Borguennon, et fontem Remigii, et butum campi Willelmi Rachinel ex altera, tenendam et habendam dictam terram Baiocensi capitulo in puram, quietam, et perpetuam elemosinam, ut prædictum est, libere, pacifice, et quiete, in omnibus sine aliqua reclamatione de cetero mei et hæredum meorum, atque sub libertate perpetua possidendam ; quam etiam terram idem capitulum convertere poterit in quoscunque usus voluerit ad dictam ecclesiam pertinentes. Ego siquidem Bernardus et mei hæredes tenemur et debemus dicto capitulo totam prædictam terram garantizare et defendere contra omnes homines, vel eisdem alibi excambiare in nostra hæreditate propria, si necesse fuerit, competenter. Pro hac autem garantizatione, et donatione, atque concessione, a me et meis hæredibus habendis, prædictum capitulum mihi novem libras Turonenses contulit de bonis suæ ecclesiæ, intuitu pietatis. In cujus rei testimonium præsentem cartam sigilli mei munimine confirmavi. Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo sexto.

Pour citer l'acte :

« Acte 1147 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1147.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel