Scripta n° 2033

Numéro Scripta2033
Auteur(s)Gautier de Coutances, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Philippe II Auguste, France (roi)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1206, 24 mars
Action juridiquenotification
Langue du texte latin

Analyse

Gautier de Coutances, archevêque de Rouen, notifie l’accord fait avec le roi Philippe [II] sur divers points concernant Les Andelys, Dieppe, Louviers et Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CXII, p. 151-152..

Texte établi d’après a

Universis Xpisti fidelibus presentes litteras inspecturis, W., Dei gratia, Rothomagensis archiepiscopus, salutem in Domino.
Noveritis quod dominus noster Philippus, rex Francie, sustinet ad petitionem nostram, salvo jure suo et salvo jure archiepiscopi Rothomagensis, quamdiu nos archiepiscopatum Rothomagensem tenebimus, de foagio domanii nostri de excambio Andeliaci.
Quictat autem dominus rex Geroudum as Mosterlens de furto quod fecit in piscaria domini regis, apud Depam.
Quitat etiam communiam Deppe, qui furem illum excusserunt gentibus regis, de forisfacto illius excussionis.
Quitat etiam homines de Deppa de forisfacto illo quod eidem regi fecerunt, eundo cum rege Anglie contra regem Francie auxilium ferendo.
Quitat etiam homines nostros de Lowiers de querela quam Cadulcus et socii sui fecerunt per inquisitionem suam.
Quitat etiam nos et majorem Rothomagi de serviente Johannis de Garlanda, clerici, qui, fortuito casu, non ex deliberatione, mulierem quamdam vulneravit, et occasione vulneris illius mortua suit.
Propter hanc autem sustinentiam de foagio, salvo jure domini regis et nostro, sicut supradictum est, et propter predictas quitationes, dabimus domino regi quadraginta libras turonensis monete.
In testimonium hujus rei, presenti scripto sigillum nostrum apposuimus.
Actum anno Domini Mº CCº sexto, in vigilia Annunciationis Dominice.

Pour citer l'acte :

« Acte 2033 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2033.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel