Scripta n° 4846

Numéro Scripta4846
Auteur(s)Jean Morel [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1248, décembre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Jean Morel vend aux religieux de Bonport trois vergées de terre au triage de l’Escachier.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CLXX, p. 174..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes et futuri, quod ego Johannes Morel, assensu et voluntate Johenne, uxoris mee, vendidi et omnino reliqui abbati et conventui Boni Portus, Cisterciensis ordinis, tres virgatas terre, sitas apud Lesquachier, inter terram Roberti Carpentarii, ex una parte, et terram Johannis Carpentarii, ex altera, abotantes terre Willelmi Saillant, pro triginta et septem solidis turonensium, de quibus teneo me pro pagato. Et dicti religiosi tenebunt dictam terram libere et pacifice, absque mei vel heredum meorum reclamacione in eternum, salvo jure dominico ; videlicet decem et octo denariis in festo Sancti Michaelis et totidem in Pascha, singulis annis, heredibus Galteri de Poses, militis, persolvendis. Et licebit dictis religiosis de dicta terra suam penitus facere voluntatem. Et dictam terram, tam ego dictus Johannes quam mei heredes, tenemur contra omnes garantizare, vel alibi, si necesse fuerit, excambiare ad valorem, et omnia dampna et deperdita, que occasione hujus vendicionis dictis religiosis evenerint, in integrum restaurare. De hiis omnibus dictis religiosis fideliter observandis, omnia tenementa mea eisdem in contraplegium obligavi. In cujus rei testimonium, presentem cartam sigilli mei munimine roboravi.
Actum anno Domini Mº CCº quadragesimo octavo, mense decembri.

Pour citer l'acte :

« Acte 4846 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4846.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel