Scripta n° 4964

Numéro Scripta4964
Auteur(s)Jean d’Orgueil, de Colemare [particulier]
Bénéficiaire(s)Robert Triasnon, « civis » de Rouen [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1278, 31 janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Jean d’Orgueil vend à Robert Triasnon une acre de terre à Colemare.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCXCIX, p. 306..

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego Johannes de Orgollio, de parrochia Sancti Laurencii de Colemare, vendidi et concessi et omnino dimisi Roberto dicto Triasnon, civi Rothomagensi, pro septem libris turonensium, de quibus michi pre manibus satisfecit, unam acram terre quam habebam in eadem parrochia, sitam inter terram Osberi dicti Lequien, ex una parte, et terram meam, ex altera, sicut se proportat a terra Willelmi Le Peletier usque ad terram predicti Willelmi dicti Le Peletier : tenendam et habendam dicto Roberto et suis heredibus, bene, pacifice, libere et quiete. Et licebit de cetero Roberto et suis heredibus de dicta acra terre facere suam plenarie voluntatem, sicut de suo proprio hereditagio, salvo jure dominico, per advenancionem feodi. Hanc autem dictam acram terre, ego predictus Johannes et heredes mei predicto Roberto et suis heredibus contra omnes gentes tenemur garantizare, et de omnibus aliis redditibus, obligationibus et arreragiis penitus aquitare, vel in nostro proprio hereditagio, valore ad valorem, si necesse fuerit, excambiare. Et ut ratum et stabile permaneat, ego predictus Johannes predicto Roberto hanc cartam feci et munimine sigilli mei confirmavi.
Actum anno Domini Mº CCº septuagesimo septimo, die dominica ante Purificationem Beate Marie Virginis, mense januarii.
Testibus hiis : Rogero dicto Cave ; Roberio dicto Guillot ; Willelmo de Gondemare ; Guilberto dicto Hardel ; Willelmo Scriptore, et aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4964 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4964.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-07

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel