Scripta n° 4795

Numéro Scripta4795
Auteur(s)Agnès de Saint-Lô, veuve [particulier]
Bénéficiaire(s)Guillaume le Vavasseur, "civis" de Rouen [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1239, janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Agnès de Saint-Lô vend à Guillaume le Vavasseur 10 sous de rente, sur une maison à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXVI, p. 115..

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego Agnes, filia Willelmi de Sancto Laudo, vidua, vendidi Willelmo Le Vavassor, civi Rothomagi, pro centum solidis turonensium quos michi paccavit, decem solidos redditus monete currentis, percipiendos annuatim in festo Sancti Johannis in tenemento illo quod situm est apud Sanctum Vivianum, ante crucem archiepiscopi, sicut se proportat inter terram Ade Anglici, ex una parte, et terram Fulconis de Aufai, ex altera parte, et per retro, et vicum per ante. Licebit etiam de cetero dicto Willelmo et suis heredibus omnem suam voluntatem facere de dicto redditu, sicut de suo proprio, salvo jure dominico, et justiciam suam facere in dicto tenemento, pro dicto redditu annuatim habendo termino antedicto. Ego autem et mei heredes tenemur garantizare dicto Willelmo et suis heredibus dictum redditum, in dicto tenemento, contra omnes gentes et de omnibus redditibus acquietare: et de hac garantizatione posui ei in contra plegium omnia bona mea ubicumque sint.
Quod ut ratum sit, actum fuit hoc anno Domini Mº CCº XXXº octavo, mense januario: coram Roberto, filio Alani, tunc majore Rothomagi, et sigillo meo cum sigillo communie fuit hoc confirmatum.
Testibus hiis : Radulfo Amiot ; Rogerio, filio Agnetis, et aliis multis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4795 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4795.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel