Scripta n° 236

Numéro Scripta236
Auteur(s)Philippe Ier, France (roi)
Bénéficiaire(s)Tours, Saint-Martin de Marmoutier (abbaye)
Genre d'actediplôme
Authenticiténon suspect
Datation...1092...
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Philippe Ier confirme la donation de l’église Saint-Léonard de Bellême faite par Robert II de Bellême à l’abbaye de Marmoutier.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Prou Maurice, Recueil des actes de Philippe Ier, roi de France (1059-1108), Paris, Imprimerie Nationale (Chartes et diplômes relatifs à l’histoire de France), 1908, n° CXXIX, p. 327-328..

Texte établi d’après a

In nomine sanctæ et individuæ Trinitatis. Philippus, Dei gratia Francorum rex. Conditor noster et reparator Deus, inter multimoda documenta præceptorum suorum, exemplo suo justis petitionibus præsto esse nos debere instituens, nulli petenti quod justum est præcipit denegare, cujus præcepto tanto devotius nos expedit obedire quanto majora quam ceteri ab ipso videmur possidere. Unde ego notum fieri volo omnibus proceribus, qui in regno meo sunt vel futuri erunt, quod quidam vassalus meus, nomine Robertus de Belismo, filius Rogerii comitis et Mabiliæ, adiit serenitatem nostram, eam obnixe deprecans ut regiæ dignitatis auctoritas donationem illius firmaret, quam de ecclesia sancti Leonardi fecerat beato Martino Majoris Monasterii et suis monachis. Est autem ipsa ecclesia sita in castello Belismo, quam Guillelmus attavus suus in honorem supradicti sancti ædificaverat, qui eandem, de rebus suis honorifice ditatam, quietam ac liberam ab omni exactione laicali seu episcopali fecerat. Constituerat etiam in eam canonicos qui regulariter et religiose Deo in ea deservire deberent, sed cum ipsi, ordinem suum minus religiose tractantes, opus Domini negligere et bona supradictæ ecclesiæ dissipare viderentur, hoc attendens iste Robertus moleste tulit, et ne elemosina majorum suorum deperiret sollicitus, religiosioribus viris eam commendare studuit, videlicet Majoris Monasterii monachis, qui eam ad cellam haberent et ibidem Deo in perpetuum suo religioso more deservirent. Nos itaque, sæpedictæ ecclesiæ compatientes et regalis esse sublimitatis scientes procerum suorum justis petitionibus libenter obtemperare, donationem illius Roberti concedimus et pro salute animarum, meæ scilicet et antecessorum nostrorum, ecclesiam illam et quæcunque ad eam pertinent vel ei a fidelibus quocunque modo, dono vel pretio, conferentur, beato Martino et suis monachis assignamus, auctorisamus et confirmamus. Et ut certa et inconcussa bona illius ecclesiæ permaneant, præceptum hoc illi dedimus, quod nostro sigillo sigillari præcepimus, ut, si unquam, quod absit, aliquis illud violare voluerit, iram Dei et beatorum confessorum Martini et Leonardi incurrisse et regiam dignitatem contempsisse se sciat. +

Pour citer l'acte :

« Acte 236 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_236.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-09

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel