Scripta n° 2991

Numéro Scripta2991
Auteur(s)Hugues d’Amiens, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Saint-Évroult-Notre-Dame-du-Bois, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1132
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Charte de l’archevêque Hugues de Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Le Prévost Auguste, Orderici Vitalis angligenae, coenobii uticensis monachi, historiae ecclesiasticae libri tredecim, Paris, J. Renouard et Socios (Société de l’histoire de France), 1838-1855, 5 vol., t. 5, Appendix, n° XIV, p. 207-208..

Texte établi d’après a

Hugo Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus, cunctis fidelibus tam presentibus quam futuris, salutem. Sciatis quia in presencia nostra in capitulo sancte matris ecclesie Rothomagensis, venit Willelmus de Roumare postulans ut assensu nostro et concessione canonica firmaretur monachorum conventus in ecclesia sancti Petri apud castrum quod dicitur Novum Mercatum permansurus, ita videlicet quod et prior et monachi ibidem, Deo annuente, suscepti vel suscipiendi omnes professionem faciant abbati et abbacie sancti Ebrulfi. Statuimus autem, concedente domino Warino abbate et monachis sancti Ebrulfi cum eo ibidem nobis assistentibus et confirmantibus, quatinus prior qui ibidem primus est tam a prefato abbate quam a nobis constitutus domnus Hubertus quamdiu vixerit prioratum suum inconcusse teneat, nisi ad sublimioria regenda eum ecclesiastica quesierit auctoritas, aut nisi (quod nolumus) eum inutilem corporalis reddiderit infirmitas, aut (quod nunquam eveniat) enormitas vite eum inutilem faciat. Si vero (quod absit) aliqua de predictis causis emerserit, tunc abbas sancti Ebrulfi eum a prioratu amovere poterit, ita ut alium in prioratu, sciente et assenciente castri supradicti principe, honestum et utilem ponat, ea lege qua supra dictum est, ibidem usque ad finem permansurum et sic de ceteris teneatur in perpetuum. Quicunque autem prior ejusdem loci fuerit reddet singulis annis in festo sancti Ebrulfi unam solummodo marcam abbati sancti Ebrulfi. Nos vero ecclesias et decimas quas eo petente usibus monachorum ibi Deo serviencium concessimus, ita eis tradidimus ut consuetudines et jura ecclesiastica nobis et successoribus nostris retinuerimus. Nolumus enim eos esse de illis quos valde dolemus qui episcopos ab ecclesiis suis eliminare nituntur et jura episcopalia reddi episcopis execrantur. Quecumque a Willelmo de Roumaria seu aliis fidelibus priori et monachis de Novo Mercato in elemosinam donata vel donanda sunt, nos quoque donamus et confirmamus. Quisquis ea conservaverit vel augmentaverit seu monachis prefatis benefecerit, retribuat eis omnipotens misericordia Christi ; qui vero eis malefecerit vel eorum bona injuste minuerit vel diripuerit, virtute Dei omnipotentis contrahatur et anathemathe, nisi resipuerit, perpetuo constringatur. Amen. Actum hoc anno Verbi incarnati Mº Cº XXXº IIº.

Pour citer l'acte :

« Acte 2991 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2991.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-12-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel