Scripta n° 6826

Numéro Scripta6826
Auteur(s)Henri II Plantagenêt, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Louis VII le Jeune, France (roi)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1160, mai
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Traité conclu avec Louis VII, roi de France.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Berger Élie, Delisle Léopold, Recueil des actes de Henri II, roi d’Angleterre et duc de Normandie concernant les provinces françaises et les affaires de France, Paris, Imprimerie Nationale (Chartes et diplômes relatifs à l’histoire de France), 1916-1927, 3 vol., n° CXLI, t. 1, p. 251-253..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par DELISLE/BERGER.

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod hoc modo facta [est] pax inter Ludowicum regem Francie et regem Anglie Henricum.
Rex Ludowicus reddidit regi Anglie omnia jura et tenementa Henrici regis avi sui, que tenebat die qua fuit vivus et mortuus, plene et integre, excepto Wilcassino ; et de Wilcassino remansit regi Anglie feodum archiepiscopi Rotomagensis, et feodum comitis Legecestrie de feodo Britolii, et feodum comitis Ebroicensis ; et totum remanens Wilcassini [remanet] regi Francorum, hoc modo quod ipse illud remanens dedit et concessit [in] maritagium cum filia sua filio regis Anglie, habendum et eum inde seisiendum ab Assumptione Beate Marie proxima post pacem factam in tres annos. Et si infra hunc terminum filia regis Francie filio regis Anglie desponsata fuerit assensu et consensu sancte ecclesie, tum erit rex Anglie seisitus de toto Wilcassino et de castellis Wilcassini ad opus filii sui. Et si filia regis Francie infra hunc terminum obierit, castella et Wilcassinum redibunt ad manum regis Francie, exceptis tribus feodis que semper remanebunt regi Anglie soluta et quieta, et ista conventione, quod castella remanebunt in custodia militum Templi usque ad predictum terminum, et habebunt redditus ad castella custodienda, quos rex Francie in dominio habebat ; et interim rex Francie habebit inde justitiam et homagia et servitium. Gocelinus Crispinus et Goellius de Baudemonte reversi sunt in homagia regis Francie de eo quod habent in Wilcassino et debent habere de ipso. Et si rex Francie habuerit querelam versus eos, que sit ad justitiam corporis vel membrorum, sive exheredationem, sive magnum gravamen pecunie, per consilium regis Anglie deducetur. Per istam conventionem castellum Stripennei prosternetur infra festum Sancti Johannis. Comes Ebroicencis Simon reversus est in homagium regis Francie et servitium quiete in hominibus et castellis suis, et castella sua ei quieta remanebunt, sicut ceteri barones Francie castella sua quieta habent. Et rex solvit et quietos clamavit homines ejusdem comitis omnes a juramento quod ei fecerunt, et ipsum comitem similiter absolvit de eo quod ad regem Francie pertinet. Et idem comes Ebroicensis habebit omnia jura sua de foresta Aquiline, sicut jurata fuerunt per servientes regis Francie et ipsius comitis. Sed si inter eos orta fuerit querela pro juramento hominum et regis et comitis, [per eos] qui hoc juraverunt, ex precepto regis et sine mala voluntate jus recognitum erit. Et de domo Sancti Leodegarii, si comes eum requisierit de custodia ejusdem domus, rex ei rectum tenebit. Preterea rex Francie reddidit regi Anglie omnia jura et tenementa comitis Pictavensis, excepta Tolosa, hoc modo quod rex Anglie concessit de Tolosa trewias usque a die primo Pentecostes post pacem in unum annum, pro amore regis Francie, comiti Sancti Egidii, salvo honore suo, sine malo ingenio, sine sua et suorum heredum exheredatione. Et quidquid rex Anglie habebat de honore Tolose et Cadurco et Cadurcino, ea die qua pax facta fuit, eidem regi Anglie remanebit. Et si comes Sancti Egidii infra hunc terminum regi Anglie vel suis hominibus de predicto honore Tolose vel Cadurci forisfecerit, et ad marchia in termino convenienti non emendaverit, rex Francie inde ulterius se non intromittet. Et si comes Bargelini et Trencavel, et ceteri homines regis Anglie illius patrie, noluerint in trewiis istis esse, et guerram fecerint comiti Sancti Egidii, rex Anglie non juvabit eos infra hunc terminum contra istam conventionem...... concedo et confirmo, iis testibus: Petro Parisiacensi, Hugone Suessionensi, Rotr. Ebroicensi, Ernulfo Lexoviensi, Philippo Baiocensi, Frogerio Sagiensi, Hugone Dunelmensi episcopis, Thoma cancellario, comite Flandrensi Theoderico, comite Henrico, comite Suessionensi, comite Bellimontis, comite Mellenti Waleranno, Willelmo Pavet magistro Templi, et fratribus Ottone de Sancto Audomaro, Gilberto de Laceio, Ricardo de Hasting[is], Petro Episcopo, Roberto de Piro, Willelmo fratre regis, Ricardo de Humet[is], Jordano Taxo.

Pour citer l'acte :

« Acte 6826 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6826.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-12-13

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel