Scripta n° 6512

Numéro Scripta6512
Autre(s) référence(s)Bates 167
Auteur(s)Guillaume Ier le Conquérant, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Le Bec-Hellouin, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actediplôme
Authenticiténon suspect
Datation[1081-1087]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume [Ier], roi d’Angleterre, confirme les donations faites à l’abbaye du Bec des biens en Angleterre.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Salter Herbert Edward, Two Deeds about the Abbey of Bec, The English Historical Review, 1925, p. 74-76..

b. Bates David, Regesta Regum Anglo-Normannorum, the Acta of William I (1066-1087), Oxford, Clarendon Press, 1998, n° 167, p. 559-562..

Indications

Cronne Henry Alfred, Johnson Charles, Regesta Regum Anglo-Normannorum 1066-1154, vol. 2, Regesta Henrici primi 1100-1135, Oxford, Clarendon Press, 1956, Errata and Addenda to vol. 1, n° 237a.

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par D. Bates (voir BATES, Regesta Regum Anglo-Normannorum, p. 560-561).

Texte établi d’après b

Sicut nobis ad dandum elemosinam expedit esse promptos, ita ad confirmandum quod datur, si quando aliqua occasione auferri potest, oportet esse solicitos. Iustum enim est ut in quantum possibile est perpetuum fiat quod tribuitur, cum certum est eternum esse quod retribuitur. Quapropter ego Willelmus gratia Dei rex Anglorum volo ut subscripta nostra datio presentibus apicibus ad notitiam posterorum mandetur, quibus pia largitio ab ignorantia sive malivolentia defensa inconcussa stabilitate perpetua servetur. Illius igitur aspirante gratia, qui dat et bene velle et posse pro bona voluntate, concedo monasterio Beccensi gloriose genitricis Dei Marie in Wilt(escira) manerium unum nomine Deverell quod fuit Bristicii, quod dedit Matildis regina uxor mea, et ut per omnes meos proprios portus in Anglia res proprie servorum Dei in eodem monasterio commanentium quiete sint a consuetudinibus que pro transitu in portu exigi solent. Concedo etiam ipsi coenebio quod illi Hugo de Gornaco dedit, scilicet in London’ quod ibi habebat de me ; et in Essex’ ecclesiam de Fordham cum terra ecclesie, et totam decimam, et unum villanum ; in Erleiga scilicet decimam, et unum villanum ; in Liston’ decimam de dimidia villa, et dimidiam ecclesiam, et unum villanum. Et quod dedit Baldewinus filius comitis Gilberti in Devonshire, scilicet manerium nomine Bradfort. Et quod dedit Henricus de Ferrers in Essex’, in Wodeham duas partes decime de dominio suo et unum villanum, et in Stabynges ; similiter in Stanidama que est in Wilt(escira). Et concedo de dono Arnulphi de Hosdinc in Midd(elsexia) manerium quod vocatur Ruysslep’ totum, excepta i hida que iam data erat sancte Trinitati de Monte. Et quod Milo Crispinus dedit eidem monasterio et, ipso concedente, homines eius Hugo filius Milonis et Ricardus filius Rainfridi, item in Oxenfordsh(ire) totum dominium eiusdem Milonis de Swyncomna, et decimam de eius dominio de Mapultreham et Berewell, de Duncherche, de Godintona, de Estoches, de Neweham, de Chalgrave, de Haseleye, de Estona ; in Gloucestrsh(ire) de Halrelea ; in Berk(eshire) de Clopecata ; in Buk’ de Quentona, de Sobintona, de Otesdona, de Chingestona, de Gwicomna ; de dominio Ricardi decimas in Berk’ de Appeltona, in Bukish’ Ikford, in Oxenfordsh(ire) de Alcretona ; de dominio Hugonis decimam in Oxenfordsh(ire) de Agdoquell, de Cestrentona, de Hantona ; et quod dedit eidem cenobio Ricardus filius comitis Gilberti, quod est in Surr(eia) quod habebat in Totinges et Stretham, et iii virgas terre in Hauerychesham, et duas partes decime de suo dominio in Blechyngeleia et in Civentona et in Udemeresthorn et in Cippested et in Thornecroft et in Chalentona, et unum villanum in Blecinglaiga, et unam domum in Sutgete, et unam domum in burgo Tonebrig’ ; in Herfordshire in Standena i villanum et duas partes decime de suo dominio. Et quod dederunt homines eiusdem Ricardi, ipso concedente, quod est (in) Sudfolc totam decimam quam dedit Giraldus de Guymundestona, et de Guarantinga totam decimam quam dedit Ioffridus, et totam decimam quam dedit Oilardus de Gindesfell, et de Dalham totam decimam quam Willelmus dedit. In Essex’ duas partes decime quas dedit Guanerus de Cagnenda.
Hec omnia concedo ut ea libertate et quiete prefatum Beccensem monasterium possideat qua alie mee dominice abbatie, et mei dominici viri res huiusmodi possident. Signum Willelmi regis Anglorum. S(ignum) Lanfranci archiepiscopi. S(ignum) Willelmi comitis filii regis. S(ignum) Thome archiepiscopi Ebor(acensis). S(ignum) Gaufridi episcopi Constant (iensis). S(ignum) Ricardi filii Gilberti comitis. S(ignum) Walchelini episcopi Winton(iensis). S(ignum) Willelmi episcopi Dunelm(ensis). S(ignum) Milonis Crispin. S(ignum) Henrici filii regis.

Pour citer l'acte :

« Acte 6512 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6512.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-06-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel