Scripta n° 4826

Numéro Scripta4826
Auteur(s)Innocent IV [pape]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1245, 10 mars
Lieu d'émissionLyon
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Innocent IV confirme aux religieux de l’abbaye de Bonport la concession faite par Richard Cœur de Lion, roi d’Angleterre, du droit de patronage en l’église de Criquebeuf, et par Garin, évêque d’Évreux, de deux parts de dîme de ladite église.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXLVIII, p. 152..

Texte établi d’après a

Innocencius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis abbati et conventui monasterii de Bono Portu, Cisterciensis ordinis, Ebroicensis diocesis, salutem et apostolicam benedictionem.
Justis petencium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum, et nota que a rationis tramite non discordant, effectu prosequente complere. Cum igitur, sicut ex parte nostra fuit propositum coram nobis clare memorie R., rex Anglie, jus patronatus quod in ecclesia de Crikebeuf, diocesis Ebroicensis, habebat, et post modum bone memorie. G., Ebroicensis episcopi, duas partes decimarum ejusdem ecclesie ad ipsum spectancium, tercia rectori et clericis in eadem ecclesia servientibus reservata, pia liberalitate, vobis duxerint concedenda, prout in ejusdem regis et episcopi litteris plenius dicitur contineri: nos, devotionis vestre precibus inclinati, quod ab eis super hoc pie et provide factum est, ratum et gratum habentes, illud auctoritate apostolica confirmamus, et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum.
Datum Lugduni, VI idus marcii, pontificatus nostri anno secundo.

Pour citer l'acte :

« Acte 4826 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4826.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel