Scripta n° 1116

Numéro Scripta1116
Auteur(s)Innocent IV [pape]
Bénéficiaire(s)Bayeux (chapitre cathédral)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1244, 17 mai
Lieu d'émissionLatran
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Le pape Innocent IV concède au chapitre de Bayeux la possession simultanée d’un personnat ou dignité et d’une prébende.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., n° CCCXXVI, t. 2, p. 47-48..

Dissertation critique

Datation

Datation d’après V. Bourrienne (voir BOURRIENNE, Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis, t. 2, p. 365).

Texte établi d’après a

Innocentius, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis decano et capitulo Baiocensi, salutem et apostolicam benedictionem. Salubriter concienciis vestris consulitis Sedem Apostolicam in dubiis consulendo. Ex parte siquidem vestra fuit propositum coram nobis quod præbendis vestris nonnullæ parrochiales ecclesiæ sunt annexæ in quibus, secundum approbatam consuetudinem ecclesiæ Baiocensis, spiritualem juridictionem et sic, secundum aliquorum interpretationem, animarum curam noscimini obtinere. Quare nobis humiliter supplicastis ut, cum quidam vestrum in eadem ecclesia obtineant personatus quorum aliquibus cura est animarum annixa, et timeatis ne habere ipsos et præbendas easdem sit contra statuta concilii generalis, proinde vobis, saltem ad cautelam, paterna sollicitudine curaremus. Licet igitur in hoc non sit dispensatio requirenda, ad removendum tamen de concienciis vestris scrupulum, vobis quod præmissa libere obtinere, rigore non obstante concilii, valeatis auctoritate præsentium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostræ concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare præsumpserit, indignationem omnipotentis. Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Laterani, sexto decimo kalendas junii, pontificatus nostri anno primo.

Pour citer l'acte :

« Acte 1116 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1116.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel