Scripta n° 6375

Numéro Scripta6375
Auteur(s)Guillaume de Semilly [particulier]
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Lô (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1220
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Le même Guillaume de Semilli confirme d’autres donations faites à Saint-Lô par divers au Mesnil Enard.

(Cette charte commence comme la précédente, DE GRANVILLE, n° XXXXII a ; SCRIPTA 6374)

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. De Glanville Léonce, Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen, ses prieurs, ses privilèges, ses revenus d’après les documents authentiques tirés des archives de la Seine-Inférieure et mis en ordre, Rouen, E. Cagniard, 1890-1891, 2 vol., t. 2, pièces justificatives, n° XXXXII b, p. 357-358..

Texte établi d’après a

Sciant omnes _____ quod ego Willelmus de Semilli ______ concessi et presenti scripto et sigilli mei munimine confirmavi ________ has domos et masuras et terras subnotatas sitas apud Mesnillum enardi quas eisdem canonicis Nicholaus quondam decanus, Magister Symon anglicus et Rogerus de Orguel et quidam alii dederant in elemosinam. videlicet masagium unius acre quod fuit Rad. de Monasterio et domos eiusdem masagii per quatuor solidos redditus usualis monete et per quatuor capitalia auxilia videlicet de exercitu domini regis de filio meo primogenito faciendo milite de filia mea primogenita maritanda et de corpore meo redimendo si caperetur in guerra domini regis et per rationabile relevagium de morte prioris et successorum suorum. Et septem acras terre cum masagio de dono Rogeri de Orguel per quatuor solidos redditus cum auxiliis et relevagio prenotatis. et masagium cum tenemento quod fuit Gilleberti Wasquel trium acrarum per duodecim solidos redditus cum auxiliis et relevagio prenotatis. et quatuor acras terre de terra Rad. de Escura per quatuor solidos redditus et tres capones et tres denarios cum auxiliis et relevagio suprascriptis et tres acras et dimidiam de feodo Laurentii le Bouglier de quibus campus de Valle rad. et campus de mara Parci reddunt campartum. qui campi continent in se novem virgatas et quinque alie virgate libere et immunes sunt de camparto et reddunt viginti septem denarios redditus cum auxiliis et relevagio supradictis et masagium unius acre quod fuit Willelmi clerici de Corveseria quod masagium reddit duodecim denarios redditus. et sex denarios auxilii et sex denarios relevagii. De hiis autem prenotatis tenementis attornaverunt michi iam dicti canonici Sancti Laudi Rothom. tenementum quod fuit Gilleberti Vasquel in quo ego et heredes mei possimus facere iusticiam nostram pro omnibus tenementis supradictis pro prefatis redditibus habendis et pro rationabili relevagio prenotato et pro auxiliis prenotatis si necesse fuerit. Ego vero Willelmus hanc elemosine concessionem et has terras et domos prenotatas garantisandas eisdem canonicis a me tanquam domino feodi pro me et heredibus meis affidavi. Pro hac autem concessione dederunt michi predicti canonici decem libras turonenses de recognitione. Licet autem iam dictis canonicis facere omnem voluntatem suam de predictis domibus terris et masuris sicut de suo proprio salvis auxiliis et relevagio et redditibus pernotatis. Vt autem hec omnia perpetuam obtineant firmitatem presenti scripto sigillum meum apponere curavi. Actum anno gratie m°. cc°. vicesimo. Testibus hiis. Domino Gaufrido de Caprevilla canonico Roth. Rad. presbitero de Pavelli. Thoma de Pavelli. Eustachio de Pavelli. Galtero de Sidevilla militibus. Ricardo de Normara. Willelmo de Croismara et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 6375 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6375.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-05-14

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel