Scripta n° 1393

Numéro Scripta1393
Auteur(s)Jean du Saussay [chevalier]
Bénéficiaire(s)Rouen, Sainte-Catherine ou La Trinité-du-Mont (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1217
Lieu d'émissionRouen
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Transaction avec Jean du Saussay, chevalier, pour l’église et patronnage du Saussay.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Pommeraye Jean-François, Histoire de l’abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, Rouen, Lallemand, 1662, p. 79..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus quod cum inter Radulphum Abbatem et conventum sanctæ Trinitatis de monte Rothomagi ex una parte, et Ioannem de Saucheio militem ex altera in curia Domini Regis coram Vvillelmo Escuacol tunc castellano Rothomagi super patronatu ecclesiæ sancti Martini de Saucheio controversia verteretur. Tandem de assensu utriusque partis in plenaria assisia apud Rothomagum sub hac forma inter eos lis fuit sopita, videlicet quod dicti abbas et conventus patronatum dictæ ecclesiæ nominato Ioanni et eius hæredibus in pace dimittunt, saluis abbati et conventui duabus garbis totius decimæ prædictæ parrochiæ exceptis duabus culturis, videlicet Ouuergne et Lesvillers, quæ ad Ecclesiam pertinent. Sæpe dictus autem Ioannes pro hac amicabili concordia dedit nominatæ ecclesiæ sanctæ Trinitatis undecim minas auenæ apud Saucheium, ad communem mensuram eiusdem villæ singulis annis percipiendas ad festum omnium sanctorum, videlicet in feodo Ioannis Bordun quatuor minas, et in feodo Rogerii le Nouvel septem minas. Si vero ad prædictum terminum nominati abbas et conventus dictas undecim minas auenæ non haberent. Eorumdem famulus duobus legitimis testibus secum adhibitis debet vocare præpositum sæpedicti Ioannis vel hæredum eius ad justitiam super hoc exercendam. Si vero nominatus præpositus venire ad hoc recusaverit : seu fraude vel quocumque modo se absentaverit postea in continenti licebit memoratis abbati et monachis pro præscripta auena in toto feodo nominatorum hominum, scilicet Ioannis et Rogerii vel hæredum eorum apud Saucheium, vel in parochia per animalia, vel alia catalla suam exercere justitiam absque emenda exinde Abbati capienda nec licebit Abbati namma, hac de causa capta extra villam de Saucheio ducere, sed ea ibi licite detinebit donec eidem super hoc plenarie fuerit satisfactum. Actum fuit hoc anno Dominicæ Incarnationis millesimo ducentesimo decimo septimo. Testibus Roberto d’Esneval, Thoma de Pavilly. Robert de Freschiennes. Vvillelmo de Belvilein. Vvillelmo de Esketot. Vvillelmo de Bellocampo. Martino de Frontebosc, militibus et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1393 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1393.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel