Scripta n° 4873

Numéro Scripta4873
Auteur(s)Jean Guerart [particulier]
Bénéficiaire(s)Savary Leclerc [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1253, janvier
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Jean Guerart vend à Savary Leclerc la moitié d’une maison sise à Léry.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXCVII, p. 200-201..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes et futuri quod ego, Johannes dictus Guerart, vendidi et concessi et omnino relinqui Savarico Clerico medietatem cujusdam masagii, siti inter masagium Johannis Marescal, ex una parte, et masagium Petri Dencrues, ex altera, sicut se proportat in longum et in latum, tenendam et, jure hereditario perpetuo, eidem Savarico et ejus heredibus de me et de meis heredibus possidendam, libere, quiete, bene et in pace et hereditarie, absque ulla mei vel meorum heredum reclamatione. Licet autem de cetero dicto Savarico et ejus heredibus de jamdicta masagii medietate omnem suam facere voluntatem, sicut de suo proprio hereditagio, salvo jure capitalium dominorum. Et ego et heredes mei tenemur, de firmo pacto, dicto Savarico et ejus heredibus dictam masagii medietatem contra omnes garantizare, vel valore ad valorem excambiare in nostro hereditagio, si garantizare non poterimus. Pro qua venditione et garantizatione dictus Savaricus decem solidos monete currentis michi dedit. Et quod hoc sit ratum et firmum et stabile imperpetuum, hanc presentem cartam dicto Savarico tradidi sigilli mei munimine confirmatum.
Actum anno Domini Mº CCº Lmo secundo, mense januarii.
Testibus hiis : Rich. Lestoré ; Guillelmo, ejus filio ; Guillelmo Cobe ; Galtero, filio Symonis, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4873 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4873.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel