Scripta n° 4778

Numéro Scripta4778
Auteur(s)Simon Bonart, de Léry [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1235
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Simon Bonart vend aux religieux une masure, terre et jardin, à Léry.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° XCIX, p. 98-99..

Texte établi d’après a

Noverint universi, tam presentes quam futuri, quod ego Symon Bonart, assensu et bona voluntate Matildis, uxoris mee, et liberorum meorum, vendidi et concessi ecclesie Beate Marie de Bono Portu et monachis ibidem Deo servientibus unam masuram cum terra et gardino predicte masure pertinentibus ; quam masuram, cum predictis, tenebam de feodo predictorum monachorum, que etiam sita est in capite ville Lerey a parte des...... juxta terram que fuit Willelmi, filii Michaelis de Leire, ex una parte, et ex altera, juxta terram Durandi de Gardin, sicut se proportat a chemino usque ad aquam que dicitur Ardura. Vendidi etiam predictis monachis, ego predictus Symon Bonart, similiter assensu et bona voluntate predicte M., uxoris mee, et liberorum meorum, cum hiis supradictis unam virgatam terre, sitam in garenna de Leire, inter terram quam ipsi monachi emerunt de Willelmo, filio Michielis, ex una parte, et terram Durandi de Gardino, ex altera, que ....gata est de feodo predictorum monachorum. Et quia debebam eisdem monachis annuatim quator corveias, unam mihi quitaverunt pro venditione predicta, aliis autem tribus corveis eisdem sicut antea remanentibus. Et pro hiis omnibus supradictis ego predictus Symon Bonart recepi pre manibus a dictis monachis sex libras et quindecim solidos turonensium. Hec autem omnia supradicta tenemur, tam ego Symon, quam mei heredes, dictis monachis contra omnes garantizare. In hujus rei testimonium ego predictus Symon Bonart presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi.
Actum anno Domini Mº CCº tricesimo quinto.
Testes sunt hujus rei : Reginaldus de Alisi, tunc temporis vicecomes Vallis Rodolii ; Petrus Crassus ; Hymbertus de..... Barre desuper Rippam, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4778 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4778.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel