Scripta n° 1230

Numéro Scripta1230
Auteur(s)Thomas Néel de Mandeville [écuyer]
Bénéficiaire(s)Bayeux (chapitre cathédral)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1259, février
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Thomas Néel donne en pure et perpétuelle aumône et garantit au chapitre de Bayeux la grange de dîme de Mandeville et ses dépendances.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bourrienne Valentin (Abbé), Antiquus cartularius ecclesiæ Baiocensis (Livre noir), Rouen-Paris, Lestringant-Picard (Société de l’histoire de Normandie), 1902-1903, 2 vol., n° CCCCXLIX, t. 2, p. 179..

Dissertation critique

Datation

Février 1258 est proposé par V. Bourrienne.

Texte établi d’après a

Sciant omnes præsentes et futuri quod ego Thomas Neel, de Magnevilla juxta Treverias, armiger, filius Ricardi Neel, quondam militis, dedi et concessi, pro salute animæ meæ et animarum antecessorum meorum, Deo et capitulo ecclesiæ beatæ Mariæ Baiocensis, in puram et perpetuam elemosinam, liberam et quietam, quamdam grangiam meam quam habebam apud Magnevillam, sitam prope monasterium ejusdem villæ, cum tota curia, quæ est ante dictam grangiam, sicut se extendit in longo et lato, usque ad queminum domini Regis, et cum septem pedibus terræ meæ circonquaque dictam grangiam : tenendam, et habendam, et pacifice possidendam prædicto capitulo prædictam grangiam, cum tota prædicta curia anteriori, et cum prædictis septem pedibus terræ de lato circonquaque, libere et quiete, in puram et perpetuam elemosinam, liberam ab omnibus et quietam, absque contradictione et reclamatione mei de cetero et hæredum meorum. Et ego siquidem prædictus Thomas et hæredes mei tenemur et debemus prædicto capitulo hanc prædictam donationem et concessionem prædictæ grangiæ, cum prædicta tota curia et cum septem pedibus terræ prædictis, garantizare, liberare et defendere contra omnes, et excambiare alibi, valore ad valorem, si necesse fuerit, competenter. Et ut hoc sit firmum et stabile in perpetuum teneatur, præsentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Actum est hoc anno gratiæ millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo, mense februarii.

Pour citer l'acte :

« Acte 1230 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1230.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-17

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel