Scripta n° 4992

Numéro Scripta4992
Auteur(s)Guillaume Mallart, de Rouen [particulier]
Bénéficiaire(s)Robert le Maçon, de Pont-de-l’Arche [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1284, 14 mai
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume Mallart vend à Robert le Maçon une rente de dix boisseaux et demi de blé à Alisay.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCCXXIX, p. 340-341..

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, presentibus et futuris, quod ego Guillelmus dictus Mallart, de parrochia Beati Macloudi Rothomagensis, assensu et voluntate Oberedis dicte Mallart, uxoris mee, vendidi et concessi et omnino dimisi magistro Roberto Lathomo, de Ponte Arche, decem boissellos et dimidium, annui redditus, bladi, sitos super quoddam masagium, quod dictus Robertus habet in parrochia de Alisiaco, apud Rouville, quos habebamus ratione cujusdam escanchie unius conate Oberedis, uxoris mee, pro quinquaginta solidis turonensium, de quibus nobis satisfecit in pecunia numerata ; habendos et tenendos et jure hereditario possidendos dicto Roberto et heredibus suis de nobis et heredibus nostris bene, quiete, et in pace et sine reclamatione nostri et heredum nostrorum. Ego autem antedicta Oberedis juravi, sacrosanctis evangeliis tactis sponte, quod in predictis nichil aliqua ratione possum nec potero reclamare. Ego autem antedictus Guillelmus et Oberidis, uxor mea, et heredes nostri dicto Roberto et heredibus suis antedictos decem boissellos et dimidium bladi, annui redditus, per pecuniam antedictam, contra omnes debemus deffendere et, si necesse fuerit, in nostro hereditagio proprio excambire equipollenter. In cujus rei testimonium, presenti carte sigilla nostra digna duximus apponenda.
Actum anno Domini Mº CCº octogesimo quinto, mense maii, die lune post Pentecostem.
Testibus hiis : Ricardo de Ponte Arche ; Andrea dicto Grosset ; Matheo dicto Peindiu ; Stephano dicto Legrin ; Johanne Medico, clerico, cum multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4992 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4992.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-08

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel