Scripta n° 6398

Numéro Scripta6398
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Lô (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1235, 9 juin
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Donation de Robert Le Gras.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. De Glanville Léonce, Histoire du Prieuré de Saint-Lô de Rouen, ses prieurs, ses privilèges, ses revenus d’après les documents authentiques tirés des archives de la Seine-Inférieure et mis en ordre, Rouen, E. Cagniard, 1890-1891, 2 vol., t. 2, pièces justificatives, n° LVIII a, p. 378-379..

Texte établi d’après a

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit officialis auctoritate decani et capituli Roth. salutem in Domino. Noveritis quod constitutus in jure coram nobis Robertus dictus Crassus de Cresssi recognovit se dedisse et concessisse pro salute anime sue et antecessorum suorum viris religiosis canonicis Sancti Laudi Rothom. apud Cressi deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam quandam peciam terre que vocatur campus de Vauchello quam dicebat se habere in parrossia beate Marie de Cressy inter terram que fuit Berpardi Plaiel ex una parte et terram Thome Le Brant ex altera sicuti se proportat usque ad cheminum domini regis eisdem canonicis et eorum successoribus habendam. pacifice et perpetuo possidendam et ad faciendum exinde sicuti de sua perpetua elemosina suam penitus voluntatem. Juravit insuper dictus Robertus pro se et pro heredibus suis tactis sacrosanctis evangeliis spontanea voluntate coram nobis quod in dicta pecia terre ratione hereditatis, elemosine, vel aliqua alia ratione sibi modo competenti per se vel per alium nichil de cetero reclamabit. nec etiam dictos canonicos et eorum successores in aliquo foro ecclesiasticoo vel seculari super dicta pecia terre per se vel per alium aliquatenus molestabit, et ipse et heredes sui eisdem religiosis et eorum successoribus dictam peciam terre garantisabunt et de omnibus acquitabunt contra omnes. In cuius rei testimonium sigillum curie Roth. ad instantiam partium presenti scripto duximus apponendum. Actum anno Domini millesimo cc°. trigesimo quinto mense iunio die sabbati proximo post Trinitatem.

Pour citer l'acte :

« Acte 6398 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_6398.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2012-05-15

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel