Scripta n° 4027

Numéro Scripta4027
Auteur(s)Guy de la Roche [particulier]
Bénéficiaire(s)France (roi)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1206, janvier
Lieu d'émissionAnet
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Guy de La Roche abandonne au roi Beaumont, ses dépendances et tout son droit qu’il y avait.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 1080, p. 289..

Texte établi d’après a

Ego Guido de Rupe notum facio universis, presentibus et futuris, quia pro eo quod ego locutus fui cum Galtero de Mondrevilla, proditore et latrone domini mei regis Francorum, et propter verbum quod dixi eidem Galtero, qui proditor erat domini regis et latro, eidem domino regi feci emendam, et propter illam emendam domino regi et heredibus ejus quittavi in perpetuum Bellimontem, et quicquid ibi possidebam, et quicquid juris ibi habebam vel habere poteram, ita quod ego de cetero in illis nichil reclamabo neque heres meus. Id autem eidem domino regi firmiter tenendum juravi super sacrosancta evangelia. Preterea juravi domino meo regi quod ego de cetero non transibo Ettham nec Authuram, causa eundi in Normanniam, sine licencia vel mandato domini regis, et quod ipsi tradam omnes alias fortericias meas ad faciendam voluntatem suam quotiens super hoc ab ipso vel mandato ipsius fuero requisitus. Preterea a militibus meis, quorum nomina subscripta sunt, super sacrosancta evangelia jurari feci, quod, si aliquo modo scirent quod ego aliquid perquirerem contra dominum meum regem, id ei incontinenti significarent, et eidem ex tunc contra me se tenerent, videlicet Philippus de Blarru, Amalricus frater ejusdem, Herbertus de Behui, Ricardus de Capella, Amalricus de Vilers, Radulfus de Limetio, Stephanus de Lamervilla. Id ipsum etiam eidem domino regi jurari faciam ab aliis hominibus meis universis, quociens ab ipso vel mandato ejus super hoc fuero re quisitus. Actum apud Anetum anno Domini MCCV, mense januario.

Pour citer l'acte :

« Acte 4027 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4027.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-20

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel