Scripta n° 3263

Numéro Scripta3263
Auteur(s)Thibaud, Marly (seigneur)
Bénéficiaire(s)Saint-Wandrille-Rançon, Saint-Wandrille (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1175
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Thibaud, seigneur de Marly, détermine ses droits et ceux de l’abbaye à Aupec (Le Pecq).

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Lot Ferdinand, Études critiques sur l’abbaye de Saint-Wandrille, Paris, Champion, 1913, n° 104, p. 170-171..

Dissertation critique

Datation

La date de cet acte est déterminée par celle de l’acte suivant qui le confirme (LOT, p. 170, n. 1).

Texte établi d’après a

Notum sit omnibus, tam presentibus quam futuris, quod ego Theobaldus, iure hereditario dominus de Marleio, domum quandam in villa de Alpico in terra que de iure ecclesie Sancti Wandregisili esse dinoscitur consilio minus discreto construere cepi. Super hoc inter me et abbatem Sancti Vuandregisili orta est dissentio et tandem in presentia regis nobilissimi Ludouici cum assensu utriusque partis legitime terminata quienit. Huic concordie nostre frater meus Buchardus maior natu, dominus de Montmorenci, interfuit et consensit. In hoc autem conuenimus ego et abbas quod domum prenominatam quam construere cepi, timore et amore domini regis euerti precepi et euersa est ; in terra autem mea propria unius pressorii capace, ablato pressorio, domum quandam habitationi mee congruam, uoluntate et assensu abbatis edificaui, et quia angustum erat spatium terre prelibate, consensit mihi abbas terram in latere domus ad faciendam coquinam et priuatum hospitium et ante domum terram que usque ad uiam protenditur ubi pressorium posui. Et ut in posterum omnis inter nos sopiatur contentionis occasio, quid ad ius abbatis, quid ad meum pertineat, per legitimos testes recognitum presenti scripto annotauimus, hoc est ius meum quod habeo in Alpico : XL. solid. de talla ad festum sancti Dionisii, quos colligunt homines ville precepto prioris ; et XXti solid. in mense maio pro procuratione mea ; in villa autem Alpici vel omni terrario si sanguis effusus fuerit vel facta seditio vel vagium belli datum, meum est iudicare, prioris autem merciare, et de emenda mea erit medietas ; si autem necesse fuerit ut homines de Alpico ad negotium meum vocem, hoc priori notum faciam et ipse mihi eos accomodabit uno vel duobus diebus ; et de omnibus forisfacturis que euenient, de quibus emenda exibit, mea erit medietas, illis exceptis que in capite ad priorem vel ad domum eius spectabunt. Hiis ita enumeratis, nichil, vel ego vel heres meus, aut in edificio aut consuetudine plus nobis iuste vendicare poterimus, sed et hoc notum sit quod terra de qua domus supradicta euersa est ecclesie sancti Wandregisili quieta remansit.

Pour citer l'acte :

« Acte 3263 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3263.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-03-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel