Scripta n° 8165

Numéro Scripta8165
Auteur(s)Gilbert Bisson [particulier]
Bénéficiaire(s)Soligny-la-Trappe, Notre-Dame de La Trappe (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1256
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Gilbert Bisson vend à l’abbaye de la Trappe, au prix de quarante-quatre sous tournois, deux pièces de terre qu’il avait à Mahéru.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Charencey Hyacinthe (Comte de), Cartulaire de l’Abbaye de Notre-Dame de la Trappe, publié d’après le manuscrit de la Bibliothèque Nationale, Alençon, Renaut de Broise (Société historique et archéologique de l’Orne), 1889, O. « De Dispensaria et Maheru », n° XXXV, p. 396-397..

Texte établi d’après a

Noverint universi, presentes et futuri, quod ego, Gillebertus Bisson, vendidi abbati et conventui de Trappa, cisterciensis ordinis, duas petias terre ad facienda duo herbergamenta, in illa terra quam de ipsis teneo apud Maheru, quarum petiarum una tendit de spinis que ibi sunt usque ad cheminum, altera progreditur de terra nepotum meorum usque ad communem exitum existentem inter duo herbergamenta predicta, qui exitus communis est tam ad duo dicta herbergamenta quam ad proprium meum herbergamentum, pro quadraginta et quatuor solidis turonensium, de quibus teneo me integre pro pagato. Nam, pro ista solutione, accepi de dictis monachis duos sextarios ordei et duos boissellos frumenti pro quadraginta quatuor solidis, et triginta solidos in pecunia numerata. Et has dictas duas petias terre dicti monachi, vel omnes illi qui nomine ipsorum eas tenuerint, vel quibus dederint aut vendiderint aut tradiderint, libere et quiete et pacifice, sine aliqua contradictione mei vel heredum meorum, in perpetuum possidebunt. Unde ego et heredes mei post me tenemur bona fide dictas duas petias dicte terre dictis monachis, vel omnibus qui eas ab ipsis quoquo modo habuerint vel tenuerint, garantizare et contra omnes defendere et ab omnibus in omnibus liberare. Si vero Emelina, uxor mea, in ipsis dictis petiis dotalitium habere voluerit aut petierit, ego vel heredes mei tenemur eidem dotalitium suum excambiare valore ad valorem in alio herbergamento meo cum suis pertinentiis, quod vel que sunt juxta duas petias terre jam dicte. Quod ut firmum sit et stabile in perpetuum, presentes litteras meas dedi dictis monachis, sigilli mei munimine roboratas. Actum anno Domini M° CC° L° sexto.

Pour citer l'acte :

« Acte 8165 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_8165.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2014-02-25

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel