Scripta n° 1819

Numéro Scripta1819
Auteur(s)Henri, Bayeux (évêque)
Bénéficiaire(s)Saint-Germain-la-Blanche-Herbe, Notre-Dame d’Ardenne (abbaye, abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1191
Lieu d'émissionRouen
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Henri, évêque de Bayeux, notifie le règlement du différend entre l’abbaye d’Ardenne d’une part, et Paul de Baron et ses fils d’autre part, à propos du tènement d’Aiulf du Marché et de ses fils.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instrumenta ecclesiae Bajocensis, n° XXX, col. 93..

Texte établi d’après a

Henricus, Dei gratia Bajocensis episcopus, universis sanctæ matris ecclesiæ filiis ad quos præsens scriptum pervenerit, in Christo salutem. Noverit universitas vestra controversiam quæ fuerat inter abbatem et canonicos de Ardena, et Paulum de Baron et filios ejus, super tenemento quod fuit Aiulphi de Foro et omnium filiorum ejus coram nobis hunc modum pacis esse sortitam. Paulus de Baron et omnes filii sui abbati et canonicis præfatis totum tenementum quod fuerat Aiulphi de Foro et Walteri filii sui, et aliorum filiorum suorum, sive liberum, sive debitis aut vadimoniis obligatum, sive a quibuscumque possessum, liberum et quietum ab omni proclamatione sua, et jure et calumnia, et omnium filiorum suorum et heredum omnium penitus dimiserunt, et portionem ejus quæ eos de prædicto tenemento contingebat, pro amore Dei, et quandam portionem quam prædictus abbas de præfato tenemento eis dedit in perpetuam eleemosynam concesserunt. Abbas vero jam prædictus quadraginta solidos Andegavenses apud Cadomum in annuo redditu de prædicto feodo, et unum vavassorem apud Cambas præscriptis Paulo et filiis suis pro reclamatione et jure suo, et omnibus querelis suis erga abbatiam præfatam dimittendis, et ac concordia facienda diligenter donavit. Paulus et filii sui hanc concordiam perpetuam pro parte sua et posse firmiter ab eis esse tenendam juraverunt ; et abbas et canonici sæpe dicti fideliter hoc idem promiserunt. Nos autem concordiam istam grato assensu attendentes, ad instantiam et præsentationem prædictorum Pauli et filiorum suorum totum tenementum prædictum cum omnibus pertinentiis suis de Normannia abbatiæ prædictæ in perpetuam eleemosynam pro amore Dei donavimus, et præsenti charta nostra confirmavimus. Terra, quam Walterus prænominatus in Anglia suam esse debere asserebat, ab utraque parte, scilicet abbatiæ et Pauli prædictorum acquiretur et communiter dividetur. Actum est hoc apud Rothomagum anno ab Incarnatione Domini 1191, his testibus, Bernardo abbate de Valle, magistro Henrico cantore, Rogero Bouet, Gilberto priore de Ardena, Roberto de Binga, Vafrido Halerello, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1819 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1819.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-02

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel