Scripta n° 9360

Numéro Scripta9360
Auteur(s)Guillaume de Passavant, Le Mans (évêque)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1159, 2 août...
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume évêque du Mans règle un différend entre l’abbaye de Savigny et le prêtre Guillaume à propos des vignes de la Croix-Gombert.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

C. Caen, Musée des Beaux-Arts, coll. Mancel, 302, I, n° XXI, p. 27 et VII, n° XXI, p. 15. Copie du XIXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Cenomanensi, n° XXI)

Datation

Date : la charte de Joscion, archevêque de Tours, concernant le même sujet est datée du 2 août 1159. Voir SCRIPTA 9359.

Texte d’après C

Ego Guillelmus Cenomanensis episcopus universis catholice ecclesie filiis notum esse volumus quia controversia inter monachos de Savigneio et Guillelmum sacerdotem de Pezzeio super vineis que site sunt ac Crucem Gomberti in curia nostra diutius fuit agitata, et per appellationem Guillelmi predicti ante dominum Jascium Turonensem archiepiscopum translata, et hac compositione ante eumdem archiepiscopum terminata quod videlicet idem Guillelmus quartam partem predictarum vinearum monachis resignavit et quietam omnino dimisit concedens quod in monachorum esset optione partem suam accipere in quo latere vellent vinearum de longo dextro vel sinistro firmavit, insuper idem Guillelmus in verbo sacerdotis quod predictam compositionem in perpetuum inviolabiliter observaret et a suis omnibus pro posse suo faceret observari nec per se seu per alium ad illius compositionis dissolutionem prestaret aut consilium quod et monachi similiter ex parte sua firmaverunt. Preterea concessit idem Guillelmus quod si quis de genere suos quid clamaret in vineis et facere compositioni nollet assentire Guillelmus ipse monachos induceret in possessionem omnium vinearum de quibus mota extiterat questio et quietas eis dimitteret deinceps inter monachos et eum qui clamaret in vineis controversia verteretur de toto sicut primitus. Hanc compositionem ante prefatum archiepiscopum in hunc modum factam ratam habemus et concedimus.

Pour citer l'acte :

« Acte 9360 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9360.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-25

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel