Scripta n° 4770

Numéro Scripta4770
Auteur(s)Robert du Bequet [particulier]
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1233, avril
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Robert du Bequet confirme la donation de 8 sous de rente faite par Laurence, veuve de Jean Croc, aux religieux de Bonport.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° XCI, p. 90-91..

Dissertation critique

Datation

Avril 1233 ou 1234 (n. s.) : Pâques tombe le 3 avril en 1233 et le 23 avril en 1234.

Texte établi d’après a

Noverint universi, tam presentes quam futuri, quod ego Robertus de Bequet, assensu et voluntate Tcieie, matris mee, et heredum meorum, concessi et confirmavi Deo et Beate Marie Boni Portus et monachis ibidem Deo servientibus, octo solidos annui redditus, monete currentis, quod domina Laurentia, quondam uxor domini Johannis Croc, dedit in elemosinam, pro salute anime sue, dicte ecclesie et monachis ibidem Deo servientibus ; qui siti sunt apud Le Becquet, in tenemento quod tenuit Nicholaus, filius Andree, et quod nunc tenet Adam Le Caron. Insuper ego jamdictus Robertus concessi et confirmavi jamdicte ecclesie et fratribus, duos solidos annui redditus, sitos apud Le Becquet, in tenemento Radulfi de Griolai, quos pater meus Giraume de Becquet, pro salute anime sue, dedit in elemosinam eisdem. Iterum confirmavi et concessi sepedictis ecclesie et fratribus quinque solidos annui redditus quos Emma de Pontif, pro salute anime sue, dedit in puram et perpetuam elemosinam eisdem, qui siti sunt in tenemento dicte Emme de Pontif in feodo Radulfi Le Marie. Ego autem sepedictus Robertus de Becquet, tanquam dominus fundi, omnia supradicta hac presenti carta mea confirmavi jamdicte ecclesie et fratribus ibidem Deo servientibus, ita quod licebit eisdem plenariam justiciam facere super tenementa predicta, absque mei vel heredum meorum impedimento, si ad statutos terminos de paga predicte elemosine plenarie non fuerit eisdem persolutum, salvo jure domini capitalis. Hec autem omnia supradicta tenemur, ego jamdictus Robertus de Becquet et heredes mei, jamdictis ecclesie et fratribus in omnibus et contra omnes garantizare. Quod ut ratum et stabile permaneat, presentem cartam sigilli mei munimine confirmavi.
Actum anno gratie Mº CCº tricesimo tercio, mense aprilis.
Testibus hiis: Gaufrido Bernart ; Johanne Pellipario ; Ricardo et Blasio, monachis Boni Portus, et pluribus aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4770 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4770.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel