Scripta n° 778

Numéro Scripta778
Auteur(s)Richard, forgeron de Sept-Meules [particulier]
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1270, décembre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Vente à l’abbaye de quatre sous de rente, par Richard, forgeron de Sept-Meules

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CCXXI, p. 250-251..

Texte établi d’après a

Sciant omnes, presentes et futuri, quod nos Richardus Faber de Semptem Molis et Johanna, uxor mea, de assensu communi, vendidimus et penitus deseruimus viris religiosis, videlicet abbati et conventui Beati Michaelis de Ultriportu, pro quadraginta solidis turonensium de quibus tenuimus nos pro pagatis, quatuor solidos annui redditus quos Andreas, dictus Amiot de Valdonrei, nobis debebat annuatim, ad festum beati Remigii, super quamdam masuram sitam aput Vadonrei, ex latere, inter limitem qui tendit de Fulcardi Monte apud Septem Molas et, ex alio latere, ad vicum qui exit de villa ad campos, aboutantem ad terram Willelmi dicti prepositi de Vadonrei ; tenendos et jure hereditario possidendos dictos quatuor solidos annui redditus dictis religiosis, videlicet abbati et conventui Beati Michaelis de Ultriportu, libere, quiete et pacifice. Et sciendum est quod nos, predicti R[ichardus] et Johanna, hanc venditionem, per obligationem mobilium et inmobilium nostrorum, ubicunque fuerint, tenemur fideliter observare. Item, si predicti quatuor solidi annui census ad dictum terminum non essent persoluti, super dictam masuram et super campum de le Oisdiere dicti religiosi habent potestatem justiciandi, pro censu predicto et pro emenda. Et ut hoc ratum et stabile permaneat, nos, dictus R[ichardus] et J[ohanna], presenti carte sigilla nostra apposuimus. Actum anno Domini Mº. CCº. LXXº. Testibus hiis : Galtero, tunc temporis presbitero de Septem Molis, Johanne de Angiens, serviente suo, Ingerranno dicto Beauduit, clerico, et multis aliis. Mense decembri.

Pour citer l'acte :

« Acte 778 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_778.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel