Scripta n° 1381

Numéro Scripta1381
Auteur(s)Robert Bertran [particulier]
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Ouen (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1200...
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Charte confirmative des biens donnés par Robert le Tort, pour la fondation du prieuré de Notre-Dame de Beaumont.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Pommeraye Jean-François, Histoire de l’abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, Rouen, Lallemand, 1662, p. 475-476..

Texte établi d’après a

Universis sanctæ matris ecclesiæ filiis tam præsentibus quam futuris ad quos præsens scriptum pervenerit, Robertus Bertran, salutem. Noverit universitas vestra quod ego Rob. Bertran filius, Roberti Bertran dedi et in perpetuam eleemosynam concessi et præsenti charta confirmavi ecclesiæ sancti Audoeni Rothom. pro salute animæ meæ, et prædecessorum meorum, eaquæ Robertus Tortus, et uxor eius Susanna dederunt et concesserunt præfatæ ecclesiæ ad sustentationem monachorum qui apud sanctam Mariam de Bellomonte, auctoritate et dispositione abbati S. Audoeni et conventus, Deo servituri deputabuntur. Ecclesiam videlicet beatæ Mariæ de Bellomonte, et præsentionem ipsius ecclesiæ, et duas garbas et quidquid in ea, et ex ea mihi et hæredibus meis provenire, et competere poterat, et viris religiosis conferri : ita quod ad vicariam eiusdem ecclesiæ prior sanctæ Mariæ de Bellomonte, de assensu abbatis S. Audoeni vicario decedente diœcesano episcopo personam idoneam præsentabit. Ecclesiam de Tilleya S. Stephani, et duas garbas et præsentationem eiusdem ecclesiæ, et quidquid in ea et ex ea mihi et hæredibus meis obvenire et competere poterat, et viris religiosis conferri, ita quod ad vicariam ipsius ecclesiæ prior S. Mariæ de Bellomonte vicario decedente diœcesano episcopo personam idoneam præsentabit. Ecclesiam S. Georgii de Pennapice similiter. Ecclesiam de Mannevilla similiter, et insuper triginta acras terræ. Ecclesiam S. Mariæ de Briquebec similiter, et in eadem villa triginta acras terræ. Ecclesiam S. Petri de Surtainvilla similiter, et in eadem villa triginta acras terræ. . Ecclesiam S. Clodoaldi, et quidquid juris in ea mihi vel hæredibus meis competere poterat, sive in jure patronatus, sive in aliis quibuslibet rebus. Ecclesiam S. Petri de Torgevilla similiter. Ecclesiam S. Stephani de Honnefleu similiter. Ecclesiam sancti Georgii de Fiquefleu similiter. Ecclesiam de veteri Hebertot similiter. Et licet in præscriptis Ecclesiis instinctu diabolico seu personali odio, vel etiam propria malitia ductus diœcesano episcopo aliquem aliquando præsentaverim, et super earumdem ecclesiarum præsentationibus in curia mea recognitionem injustam non de jure, sed vi et potestate mea per homines meos fieri fecerim, et per recognitionem tunc temporis factam, dictarum ecclesiarum præsentationes quas prior S. Mariæ de jure, et donatione prædecessorum meorum antea habuerat, mihi tamen injuste vendicaeurim (sic) : metuens tamen factum illud in periculum animæ meæ redundare, pœnitentia motus dedi et in perpetuam eleemosynam concessi ecclesiæ S.Mariæ de Bellomonte, dictarum ecclesiarum præsentationes ; et quidquid juris in ecclesiis illis ego et prædecessores mei habere videbamur : nihil juris in eis mihi vel hæredibus meis detinens, sed firmiter statuens et præcipiens ut nulli hæredum meorum liceat de cætero super his prædictam ecclesiam perturbare.
Dono præterea ecclesiæ S. Audoeni ad sustentationem monachorum, qui apud sanctam Mariam de Bellomonte de mandato abbatis S. Audoeni Deo servituri deputabuntur decimas de omnibus forestis meis, et de pasnagiis de equabus et de pullis equarum : de Theloneis et de sale meo, de piscibus, unam fossam in Toucha piscatoriam, prata de Pennapice, decimam de Brunvilla, decimam de Bretevilla, decimam de Barnevilla, quatuor acras pratorum apud S. Clodoaldum. Duos vavassores Goscelinum et Osbernum vel eorum hæredes. Concessi etiam priori S. Mariæ de Bellomonte et monachis ibidem Deo servientibus, quod singulis diebus habeant in haya mea de Teil, duos equos ligna deferentes ad suum ardere. Ligna etiam ad ædificia domus S. Mariæ de Bellomonte, et ad molendinum faciendum, et ad plaustrum et aratrum, et insuper fagum ad Nativitatem Domini, unam ad Pascha, unam ad Assumptionem sanctæ Mariæ, unam ad festum omnium Sanctorum. Non solum autem de his quæ superius enumerata sunt præfatæ ecclesiæ de Bellomonte decimas concessi, sed et de omnibus rebus quas possideo tam in molendinis quam in aliis quibusdam rebus decimas concedo et hac charta mea confirmo, ne ergo super his posterorum emergente calumnia adversus prædictam ecclesiam de cætero possit aliqua quæstio suboriri, aut hæc nostra donatio quorumlibet malignitate valeat in irritum revocari, præsens scriptum ad majorem rei gestæ confirmationem sigilli mei patrocinio roboravi.

Pour citer l'acte :

« Acte 1381 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1381.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel