Scripta n° 1379

Numéro Scripta1379
Autre(s) référence(s)ARTEM 2756

Fac-similés numériques

Rouen, Archives départementales de Seine-Maritime, 14 H 895, recto

Rouen, Archives départementales de Seine-Maritime, 14 H 895, verso

Auteur(s)Oddo, veuve [particulier]
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Michel-au-Mont, dépendance Saint-Ouen de Rouen (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1108-1120]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Charte pour le prieuré de S. Michel du Mont.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Rouen, Archives départementales de Seine-Maritime, 14 H 895. 

Éditions principales

a. Pommeraye Jean-François, Histoire de l’abbaye royale de Saint-Ouen de Rouen, Rouen, Lallemand, 1662, p. 451..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par ARTEM.

Texte établi d’après a

In nomine Domini : Ego Oddo vidua cunctis præsentibus ac posteris, salutem. Licet negotiis sæcularibus impliciti minus his quæ Dei sunt simus intenti, nonnullam tamen portionem remunerationis illorum quibus hæc omnis et sola est intentio speramus habere, si ipsorum inopiam, qui divites in fide, pauperes autem sunt in hoc mundo studeamus supplere. Hac ergo spe, assensu Hugonis de Palliaco filii mei attribuo cœnobitis sancti Audoeni et specialiter iis qui deserviunt ecclesiam S. Michaelis de monte Rothomagi, sexaginta acras nemoris de normara in perpetuam eleemosynam quiete et solide possidendas, ita tamen ut homines mei nihil deinceps in eo habeant commune, scilicet nec in pastura, nec in clausura vel igne nisi per priorem sancti Michaelis requirere velint. Concedo insuper unam masuram plenariam terræ quam tenet rusticus nomine Valentinus, ita ut idem rusticus omnes consuetudines habeat in alio nemore meo, quas in prædicto nemore habebat, nec tamen propter hoc vllum servitium faciat nobis neque successoribus nostris sive ministris ; eandem vero masuram quam in vadimonium posueram Bernardo de Blovilla, Nicolaus Prior eiusdem ecclesiæ sancti Michaelis quator libris redemit mihi etiam tres libras dedit de recognoscentia. Et ut donatio istius nemoris firmior habeatur, filio quoque meo Hugoni, quia hoc voluntarie concessit et super Altare sancti Michaelis præsentavit, et sigillo suo roboravit similiter decem solidos dedit, decimam præterea supradicti rustici ne quid imperfectum foret S. Michaeli ex integro donavi. Testes ex nostra parte fuerunt Guillelmus filius Ascelini, Hungerius vassallus, Rainfredus, Gilbertus filius, Gosberti, etc. Authoritate Dei et omnium sanctorum sit excommunicatus, et a Domino Deo separatus qui hanc eleemosynam nostram minoraverit, et S. Audoeni ac S. Michaeli inde damnum intulerit.

Pour citer l'acte :

« Acte 1379 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1379.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel