Scripta n° 2994

Numéro Scripta2994
Auteur(s)Henri Ier Beauclerc, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Le Bec-Hellouin, Notre-Dame (abbaye, abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1134
Lieu d'émissionRouen
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Charte d’Henri Ier, 1134.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Porée Adolphe-André (Chanoine), Histoire de l’abbaye du Bec, Évreux, Hérissey, 1901, 2 vol., t. 1, Appendice, n° VII, Trois chartes d’Henri Ier, n° 2, p. 658-659..

Texte établi d’après a

H. rex Anglorum, archiepiscopo Rothomagensi, episcopis, abbatibus, comitibus, justiciariis, baronibus, vicecomitibus, ministris et universis filiis S. Ecclesiae per Normanniam constitutae, salutem in Domino. Quoniam, divina evocante clementia, terreni regni curam a Christo, licet indigni, suscepimus in aedificationem pacis ac justitiae, quae summa administrationis nostrae causa est, toto studio et maximo desiderio desudare debemus, magnopere laborantes ut ex pace justorum protegatur innocentia, et ex justitia malorum reprimatur audacia ; quia igitur Beccensis villa et ejus tota parrochia, ob dominorum suorum abbatis et monachorum nimiam in eos mansuetudinem, ac ipsius populi inveteratam insolentiam, non minus infructuose quam indisciplinate erogata sit, placuit ut communi consulentes utilitati, legem eis, ut certe subditis, statuamus, et sic, ut in subscriptis capitulis legi potest, antiquam et inutilem eorum levitatem rigore justitiae refraenantes, eos in pace vivere ac legem utiliter timere doceamus. Si quis ergo hominum ecclesiae Beccensis intra parrochiam Becci, ex improviso, orta seditione, sine odio veteri, quemquam percusserit, ex hoc abbati et monachis XVIII solidos emendabit ; si vero de odio veteri hoc fecisse convictus fuerit, LX solidos emendabit. Si quis vero extraneus homo, ira subita aliquem infra parrochiam percusserit, si captus vel retentus fuerit, dirationabit se inde in curia abbatis, aut secundum curiae ipsius judicium emendabit. Si quis vero in villa Becci vel extra villam in parrochia excogitatum assultum fecerit in aliquem, LX solidos emendabit ; et si homines abbatis aliquem talia extra ecclesiam et Parcum facientem viderint et non renuntiaverint, aut in curia abbatis ostendent se retinere non potuisse, aut unusquisque eorum XVIII solidos emendabit. Prohibemus quoque et statuimus ne aliquis hominum abbatis de villa Becci vel die vel nocte intra villam Becci armatus incedat. Si quis vero sic arma portans deprehensus fuerit, nisi extra villam longius ire ad negotia sua disposuerit, XVIII solidos emendabit. Haec itaque quasi quaedam legis statuta pro bono pacis statuentes supra dictorum capitulorum justitiam ecclesiae Beccensi et abbatis et monachis liberam et quietam concedimus et ipsis eam in perpetuum obtinendam auctoritate regia confirmamus, et a Deo nobis tradita potestate corrobamus. t. Audino, episcopo Ebroicensi, et Athelwulfo episcopo Carleolensi, et Sifredo episcopo Cicestrensi, et Roberto de Ver, et R. de Curci, et Hugone Bigot, et R. de Haia, et B. filio Comitis, et Gaufrido filio Pagani, et Drogone de Munci, et Balduino filio Gisleberti. Apud Rothomagum, anno Incarnationis Dominicae Mº Cº XXXIIII peracto feliciter in Christo.

Pour citer l'acte :

« Acte 2994 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2994.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-12-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel