Scripta n° 5386

Numéro Scripta5386
Auteur(s)Coutances (official)
Bénéficiaire(s)Coutances (chapitre cathédral)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1293, 4 novembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Georges le Boulanger, de la paroisse de Hauteville-Bocage, et sa femme Emma vendent au chapitre de Coutances pour quinze livres tournois une rente de quinze boisseaux de froment, mesure de Hauteville-Bocage, deux pains et deux poules, assise sur la paroisse de Hauteville-Bocage. S’ils ne peuvent payer cette rente, ils devront verser au chapitre en contrepartie trente livres tournois.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Fontanel Julie, Le cartulaire du chapitre cathédral de Coutances, Saint-Lô, Archives départementales de la Manche (Sources inédites sur l’histoire du département de la Manche ; 1), 2003, n° 151, p. 281-283..

Texte établi d’après a

Universis hec visuris, officialis Constantiensis apud Valonias, salutem in Domino. Noverit universitas vestra quod in nostra presentia constituti Georgius dictus Bolengarius, de parrochia de Hautevilla, et Emma ejus uxor, dictus Georgius, ante omnia et antequam aliquid ageretur in premissis, prestitit auctoritatem dicte Emme uxori sue [ad] ea omnia que inferius subscribuntur facienda et eciam concedenda juris sollempnitate que circa hec requiritur in omnibus observata. Confessi sunt dicti G[eorgius] et Emma, cum auctorita prestita, se pro communi utilitate eorumdem ad finem vendidisse et dimisisse viris venerabilibus et discretis capitulo Constantiensi quindecim bussellos frumenti annui redditus ad mensuram de Hautevilla, duos panes, duas gallinas, videlicet super Margaritam, filiam dicti Georgii, decem bussellos frumenti unacum ejus homagio quos eisdem Georgio et ejus uxori, ratione dicte uxoris, debebat pro quadam herbegagio unacum gardino et terra eidem adjacentibus, sitis in dicta parrochia in clauso de Hauteville inter terram Philippi dicti le Beir ex una parte et terram Eustachii dicti le Bel ex altera ; super Andream dictum Pecoul, tres bussellos frumenti, unum panem et unam gallinam unacum ejus homagio quos eidem Georgio et uxori, ratione dicte uxoris, debebat pro quadam pecia terre quam tenebat ab eisdem, sita in dicta parrochia inter terram Johannis dicti Trevieres ex uno latere et terram dicti Eustachii le Bel ex alio ; et super Radulphum dictum Couldrey, duos bussellos frumenti, unum panem et unam gallinam unacum ejus homagio quos eisdem Georgio et uxori, ratione dicte uxoris, debebat pro quadam pecia terre quam tenebat ab eisdem, sita in dicta parrochia inter terram dicti Gouhier ex uno latere et terram dicti Radulphi Coudrei ex alio ; et fuit facta venditio pro quindecim libris tur., quos denarios dicti Georgius et Emma ejus uxor propter hoc habuerunt et receperunt ab eidem capitulo vel eorum mandato, ipsis habentibus ratum et gratum, in pecunia numerata conversos in communes usus et utilitates eorumdem, ut confessi sunt coram nobis ; percipiendum et habendum et jure hereditario decetero possidendum predictum redditum, videlicet frumentum ad festum sancti Michaelis in septembri, panes et gallinas ad Natale Domini, predictis capitulo et successoribus ejus libere, pacifice et quiete, absque reclamatione, perturbatione seu molestatione aliquibus ab eisdem Georgio cum uxore aut eorum altera vel eorum heredibus aut alterius eorumdem in premissis decetero faciendis ; et ad garantizandum, liberandum, deffendendum et acquictandum predictam venditionem dictis capitulo et ejus successoribus et ad alibi in eorum propria hereditate valore ad valorem excambiandum, si forte garantizare, liberare, defendere et acquictare non possent, dicti Georgius et ejus uxor cum auctoritate qua supra obligantes se quemlibet eorum in solidum et heredes suos et omnia bona sua mobilia et immobilia, presencia et futura, specialiter et expresse renunciantes per eorum sacramenta super hoc omni exceptioni doli mali, juris facti canonici et civilis, non numerate pecunie, inhabite, non recepte, deceptioni ultra medietatem justi pretii, privilegio crucis sumpte et sumende, et dicta uxor, cum auctoritate qua supra, beneficio consultus Velleiensis et epistole divi Adriani et aliis universis ; et juraverunt dicti Georgius et Emma, cum auctoritate qua supra, quod contra venditionem presentem non venient in futurum, juravit etiam dicta uxor, cum auctoritate qua supra, quod decetero contra presentem venditionem, dicto Georgio viro suo vivente vel mortuo, ratione maritagii impediti vel alias non veniet ullo modo, volens et concedens quod si contra veniret in aliquo aut venire niteretur quod ex tunc a nobis, nulla alia monitione premissa, excommunicatione inscalaretur tanquam rea perjurii puniretur et quod ei omni audientia in foro ecclesiastico et seculari denegetur et quod triginta libras tur. pro pena commissa eisdem capitulo solvere teneatur, primo pacto nichilominus in suo robore remanente. Et nos dictos Georgium et Emmam ejus uxorem cum auctoritate qua supra presentes et consentientes quemlibet in solidum ad hec dictis capitulo condempnamus. Actum cum Roberto dicto Grouville recepto ad hec pro dictis capitulo ad penam decem solidorum tur. Anno Domini millesimo ducentesimo nonagesimo tertio, die mercurii post festum Omnium sanctorum.

Pour citer l'acte :

« Acte 5386 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5386.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2010-01-24

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel