Scripta n° 3234

Numéro Scripta3234
Auteur(s)Hugues d’Amiens, Rouen (archevêque)
Bénéficiaire(s)Gautier Ier, Saint-Wandrille-Rançon, Saint-Wandrille (abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1142, 1 août
Lieu d'émissionRouen
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Hugues (III), archevêque de Rouen, confirme en les énumérant les possessions de l’abbaye.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Lot Ferdinand, Études critiques sur l’abbaye de Saint-Wandrille, Paris, Champion, 1913, n° 73, p. 130-137..

Texte établi d’après a

(Rédaction A.)

Hugo, Dei gratia Rothom. archiepiscopus, dilecto filio Waltero abbati monasterii S. Wand. quod Fontanella dicitur eiusdemque successoribus canonice substitutis imperpetuum. Paterna caritas pios semper filios amplexatur et eorum quos diligit honore letatur, donat eis priuilegia libertatis pro uirtutum meritis, pro statu religionis. Quia ergo, fili karissime Waltere, tuum cui, Deo auctore, presides monasterium Fontanelle in regulari obseruatione terminis excrescere, primum eidem ad salutem animarum, post ad refectionem pauperum et susceptionem hospitum utique letamur et spirituali jocunditate perfundimur. Eapropter quicunque bona monasterio tuo sanctita[s] pontificum, donatio regum ducumque ac principum, vel oblatio fidelium, contulerunt metropolitana auctoritate nostra rite decreuimus confirmanda, ista videlicet propriis nominibus assignata. Que sunt [1] : ipsum burgum S. Wand. cum iusticiis suis, nundinis, mercatis et consuetudinibus in forestis circumjacentibus ad ecclesiam et officinas reparandas et ad focum uestrum quam in ceteris suis appendiciis ; Caldebec, sanctam Gertrudem, Resencun, et ecclesias harum quatuor villarum cum decimis et ceteris que ad ipsas ecclesias iure pertinere noscuntur in ea dignitate qua antecessores tui abbates huiusque tenuerunt. Insulam que dicitur Belcinnaca in fluuio Sequane. Betheuillam et ecclesiam cum decima. Abbatiswillam. Luuetot et ecclesiam. Gouillam et ecclesiam. Esteintot. Sehieruillam cum appendiciis suis et ecclesiam. Caldecota. Butetot et ecclesiam cum decima et terram Laudomari et Hugonis episcopi et Ascelini Pelicani. Medietatem Gutenuille. Warelwast. Ecclesiam de Hotot et terram Dodelini. In Bertriuilla terram Rainardi, hoc est nouem hospites et dimidium et duos cotarios. Ecclesiam de Bertrimont et terram Dodini. In Rothomago decimam vicecomitatus et ecclesiam sancti Laur. et decimam parrochie et hospites cum consuetudinibus quas ipsa ecclesia persoluit et domum sub ecclesia. In uilla que dicitur S. Stephani XIIIJcim hospites et duos wauassores et septem accras pratorum et terram unius carruce et dominio. Duas partes uille que dicitur Esketot Osberti et ecclesiam cum decima. Brunetot cum decima. Decimam ecclesie de Iuetot. In ecclesia de Crauenchon VIj. solid. et decimam francorum hominum. In ecclesia sancti Georgii decem solidos et decimam francorum. In ecclesia de Maisnil IIj. sol. et decimam. Ecclesiam de Lindobeod cum decima et terra vnius carruce. Ecclesiam de Torp cum decima. Eschetot de Banceis cum feria et ecclesia et decima. Decima thelonei mercati de Bancis. Ecclesiam de Archis cum hospitibus et capellis. Decimam vicecomitatus ipsius castri. Decimam thelonei de Deopa et de Estreom. Ecclesiam de Butell. cum decima et decimam thelonei ipsius ville. Ecclesiam de Martini cum hospitibus et decima. Ecclesiam S. Albini cum hospitibus et decima. Gliscurt cum ecclesia et decima. Decimam de Gillemercort ultra uiam et vnum hospitem. In Longolio tota decima In Basler decima hominum Gaufridi de Baillol. In Bethanaio decima Rad. filii Anser. et hominum eius. In Weravewanna decimam Urselli et Willelmi. In Roeuilla XLa accras terre. Ecclesiam de Watenuill. cum omnibus decimis dominii et hominum in agris, pratis, piscationibus. Decimam de Brothona de omni venatione. Ecclesias de Briona et decimas, et decimam de Mesnil, decimam molendinorum de Briona et piscium. Decimam de Alouilla. In Bascheuilla partem decimarum et terciam oblationis altaris. Decimam de Dunestanuilla. In Cocherelmont VIjtem hospites. Dimidium Carcuit in bosco et plano, jus vestrum in. ecclesia. Tres partes unius molendini super rippam aque Longeuille. In Siletot et in Sideuilla partem decimarum. Braimonasterium cum appendiciis suis. Fontanas in Braio et ecclesiam cum decima. Terciam partem de Esclaueles et ecclesiam cum decima et terra Rad. Dancelli. Bradecort et ecclesiam cum decima. In Monasterio Oelier vij. hospites et quartam partem in bosco et plano, et ecclesiam cum decimis. Capellam S. Desiderii, terciam partem decime des Hez. Decima de Cristot. Ecclesias de Krytreio et de Forest, cum decimis et terris quas ibi habuerunt canonici in prebendis. Lebecurt. Calceium et ecclesiam cum decimis. In Carleuilla partem et ipsius partis decimam. In Betencort medietatem terre quam habuit in dominio Guillelmus Ebroicensis episcopus et aqua cum molendinis et pratis. Ecclesiam S. Dyonisii de Bosco Gerardi cum decima. In Bernouilla terram et hospites. In Estrutat terra et hospites et j. nauem quietam ad omnem piscationem. In Fiscannis dimidium redditus molendini regis. In Bardeuilla tres acras terre et decimam unius carruce. Ecclesiam de Toisfrenuilla. [2] In episcopatu Ebroicensi : ecclesiam S. Petri in Bosco Girardi. Cruisillam et ecclesiam. Ecclesiam de Grantuiller cum terra unius carruce. Mansum Gosleni cum capella. In Albauia terram et vineam. Apud Vern. capellam Sancti Michaelis et per singulos dies IIj. den. de elemosina Domini. [3] In episcopatu Lexoviensi : Tegeruilla et Ponchardum cum appendiciis suis et ecclesias cum decimis. Brolium cum decimis. [4] In episcopatu Sagiensi : in Cambagio ecclesiam et decimam et XXXa accras terre. In Auesneles ecclesiam cum decima et XXXa accras terre. In Vmeheel ecclesiam et decimam rustic. et XXXa accras terre. In Argentelis ecclesiam et decimam et j. hospitem. Ecclesias de Vismes cum decima et decimam vicecomitatus et j. hospitem. In Argentomio ecclesias cum decima et decimam vicecomitatus. Ecclesiam de Sefrenuilla. Ecclesiam de Sarcellis cum tribus hospitibus. Ecclesiam de Mauouulla. Ecclesiam de Corlando. In Faleisia decimam vicecomitatus et prefecture castri. Ecclesias de Asnebec cum decima et decimam molendini et vicecomitatus et aliorum exituum ipsius castri et Vque hospites et terra unius carruce. Ecclesias de Radana et de Fauerolis cum decim. et uno hospite. [5] In episcopatu Constantiensi : in Popauilla decimam de dominio regis et I. hospitem. Ecclesias de Andouilla et de S. Germano et de Fucaruilla cum dec. suis. In Bernauilla totam decimam. In Waranuilla duas partes decimarum rusticorum et dec. Roberti Losenge. Medietatem decime S. Marculfi. In Cheneuilla et in Fontaneto decimam VI. hospitum. Decimam linguarum cetorum in illa regione. [6] In episcopatu Baiocensi : Liberiacum. Et ecclesiam de Ceus cum tota decima et terra unius carruce et VI. hospites. In Basleio quartam partem uille et tertiam decime et jus uestrum in ecclesia. Ad Cadomum unam domum et decimam ferie de prato. Decimam S. Germani de Eschetot. — Prefatam itaque ecclesiam tuam, fili karissime abbas Waltere, cum omnibus ad eam iure pertinentibus officii nostri auctoritate communimus. Nulli ergo hominum fas sit personam tuam vel ecclesiam tibi commissam temere inquietare seu perturbare aut eius possessiones minuere vel auferre ablatasve retinere vel occasionibus molestare, sed omnia integre conseruentur vestris et eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura salua in omnibus dicte Rothom. ecclesie iusticia et reuerentia. Si quis igitur hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerint, secundo, tercioue commonitus si non satisfatione congrua emendauerit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se diuino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sanctissimo corpore et sanguine Dei ac domini redemptoris nostri Iesu Christi alienus fiat atque in extremo examine districte ultioni subiaceat ; cunctis autem tibi tuoque monasterio insta seruantibus sit pax a domino nostro Iesu Christo, sit bona operatio, sit bone operationis eterna et beata retributio. Amen. Amen. Amen.
[1re col.] Ego Hugo Rothom. archiepiscopus s[ubscripsi] †, Ego Rotrodus Ebroic. ep. subscripsi †, Ego Algarius Const. ep. subscripsi †, Ego Fraternus S. Audoeni abbas subscripsi †.
[2e col.] Ego Valerannus decanus s[ubscripsi], Ego Gaufridus archid. s[ubscripsi] †, Ego Egydius archid. s[ubscripsi] †, Ego Osmundus archid. s[ubscripsi] †, Ego Hugo arch. s[ubscripsi] †, Ego Robertus arch. s[ubscripsi] †, Ego Fulbertus archid. s[ubscripsi] †.
[3e col.] Ego Nicholaus secretarius s[ubscripsi] †a, Ego Laur. magister scolarum s[ubscripsi] †, Ego Robertus presb. et canon. s[ubscripsi] †, Ego Hugo presb. et canon. s[ubscripsi] †, Ego Gelduinus subdiac. et canonicus s[ubscripsi] †, Ego Hescelinus subdiac. et canon. s[ubscripsi] †, Ego Geruasius accolitus et canon. s[ubscripsi] †.
Actum est hoc Rothomagi, Kl. augusti, anno verbi incarnati MºCºXL IJº, papa universali Innoc. IJº., rege Francorum Ludouico, duce Norm. Stephano rege Anglorum, tertio decimo pontificatus nostri anno, feliciter. Amen.


(Rédaction B.)


Cartulaire de Rouen, fol. 311 recto.
Hugo, Dei gratia Rothomagensis archiepiscopus, dilecto filio Waltero abbati monasterii sancti W[andregisilis], quod Fontanella dicitur, ejusque successoribus canonice substitutis in perpetuum. Paterna caritas pios semper filios amplexatur et eorum quos diligit honore letatur, donat eis privilegia libertatis pro virtutum meritis, pro statu religionis. Quia ergo ; fili karissime Waltere, tuum cui, Deo auctore, presides monasterium Fontanelle in regulari observatione cernimus excrescere, primum ad salutem animarum et post ad refectionem pauperum et susceptionem hospitum utique letamur et spirituali jocunditate perfundimur. Eapropter quecunque bona monasterio tuo sanctitas pontificum, donatio regum ducumque ac principum vel oblatio fidelium contulerunt, metropolitana auctoritate nostra rite decernimus confirmanda, ista videlicet propriis nominibus assignata. Que sunt : [1] ipsum burgum sancti Wand[regisilis] cum justiciis suis, nundinis, mercatis et consuetudinibus tam in forestis circumjacentibus ad ecclesiam et officinas reparandas et ad focum uestrum quam in ceteris suis appendiciis ; Caldebec, sanctam Gertrudem, Resenchon et ecclesias harum quatuor willarum cum decimis et ceteris que ad ipsas ecclesias jure pertinere noscuntur in ea dignitate qua antecessores tui abbates huc usque tenuerunt. Insulam que dicitur Belcinnaca in fluvio Sequane. Betevillam et ecclesiam cum decima. Abbatisvillam. Luuetot et ecclesiam. Goivillam et ecclesiam. Estaintot. Sehiervillam cum appendiciis suis et ecclesiam. Caldecota. Butetot et ecclesiam cum decima et terram Laudomari et Hugonis episcopi et Ascelini Pelicani. Medietatem Guteville. Warelwast et ecclesiam de Hotot et terram Dodelini. In Bertrivilla terram Rainaldi, hoc est novem hospites et dimidium et duos cotarios. Ecclesiam de Bertrimont et terram Dodini. Duas partes ville que dicitur Eschetot Osberti et ecclesiam cum decima. Partem in Burnetot et decimam hominum vestrorum et hominum qui sunt de feudo de Huglovilla. Decimam ecclesie de Ivetot. In ecclesia de Crevenchon VIItem solidos et decimam francorum hominum. In ecclesia sancti Georgii decem solidos et decimam. In ecclesia deu Mesnil III solidos et decimam. Ecclesiam de Lindebeud cum decima et terra unius carruce. Ecclesiam de Torpi cum decima. Ecclesiam de Winbelevilla cum decima. Eschetot de Bancis cum feria et ecclesia et decima. Decimam telonei de Bancis. In Rothomago decimam vicecomitatus et ecclesiam sancti Laurencii, cum decima parrochie et novem hospites in suburbio et domum propriam sub ecclesia cum orto liberum. In villa que dicitur sancti Stephani XIIIIcim hospites et duos vavassores et VIItem accras pratorum et terram unius carruce in dominio. Ecclesiam de Archis cum capella et decimis et hospitibus. Decimam vicecomitatus ipsius castri. Decimam thelonei de Deopa et de Estreom et de Buteilles. Ecclesiam de Buteilles cum decima et salina et cultura terre. In Bertrivilla decimam et hospites. Ecclesiam de Martinni cum hospitibus et decima. Ecclesiam sancti Albini cum hospitibus et decima. Terram in Calomonte et boscum. In Archis decimam de omnibus culturis domini, in aquis septimanam ante festum sancti W. ad piscationem. Gliscurt cum ecclesia et decima. Ecclesiam de Gillemercort cum decima ultra viam et uno hospite. Decimam Donestanuilla et de Lintot. Unum molendinum in Herecourt. In Longolio totam decimam terrarum et peccudum et fructuum. In Basler decima hominum Gaufridi de Baillol. In Bethnaio decimam Radulfi filii Anfr. et hominum ejus. In Warewenna decimam Urselli et Willelmi. In Roevilla XLa accras terre. Ecclesiam de Watevilla cum omnibus decimis dominii et hominum in agris, pratis, piscationibus et armentis. Decimam de Brothona de omni venatione. In ecclesia de Hausvilla XX solidos. Ecclesias de Briona et decimam terrarum, molendinorum et piscium, cum liberis dignitatibus ipsarum ecclesiarum. Decimam deu Mesnil. Decimam de Alouvilla. In Cocherelmont VII hospites. Dimidium Carcuit in bosco et plano et in ecclesia jus vestrum. Tres partes unius molendini super rippam aque Longeville. In Siletot et in Sidevilla partem decimarum. In Carlevilla partem et ipsius partis decimam. Decimam de Torfrevilla. In Betencurt medietatem terre dominii Willelmi Ebroicensis episcopi cum aqua et molendino et pratis. Brai monasterium cum appendiciis suis et ecclesiam cum decima. Fontanas et ecclesiam cum decima. Terciam partem de Esclaveles et ecclesiam cum decima et terram Radulphi Dancelli. Brandelcurt et ecclesiam cum decima. In Monasterio Odeleris ecclesiam cum decima et VIIm hospites et quartam partem in bosco et plano. Capellam sancti Desiderii. Tertiam partem decime des Hez. Decimam de Cristot et wavassorum del Mesnil. In Fiscannis medietatem redditus molendini regis. In Bernouvilla et in Estrutard terras et hospites et unam navem quietam ad omnem piscationem. In Bardouvilla III accras terre et decimam unius carruce. Ecclesias de Kytreio et de Forest cum decimis et terris, quas ibi olim habuerunt canonici in prebendis. Lebecort, Calceium et ecclesiam cum decima. Ecclesiam Sci Dyonisii de Bosco Girardi cum decima et VII hospites. [2] In episcopatu Ebroicensi : Ecclesiam Sci Petri in Bosco Girardi. Cruisilliam et ecclesiam cum decima. Ecclesiam de Grantvillers et decimam cum terra unius carusce et unius wavassorie et III hospitibus. Et decimam molendini de Brail et molendini de Chambri ; et duas partes decime de Longa-verrina et duas garbas tercie partis decime et duas partes in tota minuta decima. Item in ecclesia de Grantvillers, in nathali et pascha medietatem oblationum duorum dierum et in die festivitatis omnium sanctorum et per totum annum medietatem candelarum. Mansum Gosleni cum capella. In Ansgiervilla terram et vineam. [3] In episcopatu Lexoviensi : Tegervillam et Pontchardon cum appendiciis suis et ecclesias cum decimis. Brolium cum decima. Decimam molendinorum de Frariis, de Cambresca, de Alchamuilla et de Corcini. [4] In episcopatu Sagiensi : ecclesias de Oximis cum decimis et uno hospite et decimam vicecomitatus. In Argentelis ecclesiam cum decima et uno mediat[ore]. In Ulmeel ecclesiam cum decima rusticorum et molendini et XXXa accras terre. In Auesneles ecclesiam cum decima et decima molendini et triginta accras terre et tres hospites. In Alna percata ecclesiam cum decima et IIII accras et unum mediatorem. In Cambaio ecclesiam et in ea X solidos et decimam thelonei et molendi et triginta accras terre et minutam decimam. In Argentonio ecclesias cum decimis et decimas vicecomitatus et minutas decimas, et in purificatione et nocte assumptionis Sce Marie oblationes candelarum, et duas piscarias et propriam mansionem in castro et quinque hospites. Ecclesiam de Sefreiuilla et decimas et duas partes oblationum et minute decime et candelas in purificatione et duo wavassores. Ecclesiam de Sarceaux cum decima et decima et III hospites et minutam decimam et candelas in purificatione. Ecclesiam et decimas de Mauoiuilla. Ecclesiam et decimas de Corlandon. In castro Faleisie decimas prefecture et vicecomitatus. Ecclesias de Asnebec cum decimis vicecomitatus et molendinorum et aliorum exituum ipsius castri et medietatem oblationum et minute decime in nathali et pascha et ascensionis duas partes oblationum. Ecclesiam de Radana cum decimis et omnibus oblationibus sicut in Asnebec. Ecclesiam de Faueroles et duas garbas decime et in tribus festis medietatem oblationum et uno hospite. [5] In episcopatu Constanc[iensi] : in Popauilla decimas de dominio regis et unum hospitem. Ecclesias de Andouuilla et de Warreuilla et de sancto Germano et de Focardiuilla cum decimis suis. In Beunauilla duas partes decimarum. In Warravilla duo wavassores. In Foucardvilla duo wavassores et unum rusticum. In sancto Germ[ano] duo wauassores. Apud sanctum Marculfum medietatem decime et quatuor burgenses et VIII accras terre et unam salinam et sedem grancee. In Chenevilla et in Fontaneto dec[ima]s VI hospitum. Decimam linguarum cetorum et partis que contingit regi in illa regione. [6] In episcopatu Baioc[ensi] : Liberiacum et ecclesiam cum dec[imis] et dignitatibus suis. Ecclesiam de Ceus cum tota decima et terra unius carruce et VI hospites. In Basleio quartam partem ville et terciam decime et jus vestrum in ecclesia. In Cadomo unam domum desuper Olnam, decimam ferie de prato. — Prefatum itaque monasterium tuum, karissime nobis fili abbas Waltere, sicut ea que pretaxata sunt, sic omnia que ad illud jure pertinere noscuntur officii nostri auctoritate confirmando communimus. Nulli ergo hominum fas sit personam tuam vel ecclesiam tibi commissam temere inquietare seu perturbare, aut ejus possessiones minuere, vel auferre, ablatasve retinere, vel occasionibus molestare, sed omnia integra conserventur vestris et eorum pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt usibus profutura, salva in omnibus ecclesie Rothomagensis et diocesanorum episcoporum debita justitia atque reverentia. Si quis igitur hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo terciove commonitus si non satisfactione congrua emendaverit, potestatis honorisque sui dignitate careat reumque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei ac Domini redemptoris nostri Jesu Christi alienus fiat, atque in extremo examine districte ultioni subjaceat ; cunctis autem tibi tuoque monasterio justa servantibus sit pax a Domino nostro Jesu Christo, sit bona operatio, sit bone operationis eterna et bona retributio. Amen, Amen, Amen.
[1re col.] Ego Hugo Rothom[agensis] archiepiscopus.
Ego Rotrodus Ebroic[ensis] episcopus †.
Ego Algarus Constanc[iensis] episcopus subscripsi.
Ego Fraternus S[ancti] Audoeni abbas †.
[2e col.] Ego Walerannus decanus s[ubscripsi].
Ego Gaufridus archid. s[ubscripsi].
Ego Egydius archid. s[ubscripsi].
Ego Osmundus archid. s[ubscripsi].
[3e col.] Ego Hugo archid. s[ubscripsi].
Ego Robertus archid. s[ubscripsi].
Ego Fulbertus archid. s[ubscripsi].
[4e col.] Ego Nicholaus secretarius s[ubscripsi].
Ego Laurentius magister scolarium s[ubscripsi].
Ego Robertus presbiter et cantor s[ubscripsi].
Ego Hugo presbiter et canonicus s[ubscripsi].
[5e col.] Ego Beldwinus canonicus s[ubscripsi].
Ego Hecelinus canonicus s[ubscripsi].
Ego Geruasius canonicus s[ubscripsi].
Actum est hoc Rothomagi, Kl. augusti, anno verbi incarnati Mº Cº XLº IIº, papa uniuersali Innoc[enti] IIº, rege Francorum Ludouico, duce Normannorum Stephano rege Anglorum, tertio decimo pontificatus nostri anno, feliciter. Amen.

Pour citer l'acte :

« Acte 3234 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3234.html [consulté le 24/11/2024].

Création de la fiche

2008-03-11

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel