Scripta n° 9022

Numéro Scripta9022
Auteur(s)Henri, Fougères (seigneur)
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1150
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Henri seigneur de Fougères, se faisant moine à Savigny, confirme à l’abbaye de nombreuses donations.

Tableau de la tradition

Copies manuscrites

D. Paris, BNF, n.a. lat. 1022, n° 20, p. 15-20. Copie du XIXe siècle.

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, episcopatu Abrincensi, n° XX)

Datation

Texte d’après D

Henricus Dei gratia dominus Filgeriarum omnibus baronibus et omnibus fidelibus hominibus tocius terre sue salutem. In nomine domini nostri Jhesu Christi, notum sit vobis presentibus et futuris quod ego, pro amore Dei et salute anime mee et uxoris mee ac liberorum meorum et omnium antecessorum ac successorum nostrorum atque omnium fidelium christianorum, concessi et dedi ecclesie et monachis Sancte Trinitatis de Savigneio in perpetuam elemosinam totam forestam Savignei sicut cingitur tribus aquis, Camba scilicet et Cambesnia atque Nigra Aqua, cum omnibus pertinenciis suis ; quam forestam dedit etiam ecclesie in principio fundacionis sue Radulfus de Fulgeriis pater meus, Henrico rege Anglorum et duce Normannorum domino suo concedente et eandem forestam ab omni servicio et consuetudine seculari perenniter liberante, Turgiso quoque Abrincensi episcopo idipsum concedente eandem forestam et abbatiam in ea constitutam ab omni servicio ecclesiastico et exactione in perpetuum absolvente. In dedicatione vero ejusdem ecclesie dedi et concessi in dotem dimidium molendinum de Romagneio cum omnibus pertinenciis suis, et in eadem dedicatione concessi eidem ecclesie et monachis ecclesia de Appenticio cum toto cimiterio et tota terra elemosine ejusdem ecclesie et decimam molendinorum ejusdem ville et cum omnibus aliis decimis et pertinenciis suis ; quam ecclesiam cum omnibus pertinenciis suis anteé donaverat eidem ecclesie et monachis Savigneii Robertus de Appenticio, quando adjuvante gracia Dei factus est monachus ejusdem loci, concedentibus Hamelino et Philippo filiis suis ; qui videlicet Hamelinus et Philippus in predicta dedicatione iterum concesserunt coram me domino suo et coram Turgiso Abrincensi episcopo et aliis episcopis qui ibi convenerant ad sacramentum dedicationis. Iterum dedi et concessi eidem ecclesie et monachis in Romagneio totam terram que fuit Adelini Calvi cum capella Sancti Johannis de Filgeriis que in eadem terra sita est et masura et terra Joislini molendinarii et aliis pertinenciis suis, concedente Roberto filio Pagani et Gaufrido fratre ejus et Maria matre eorum filia Adelini Calvi. Concessi etiam eidem ecclesie et monachis in Molinis tertiam partem molendini de Ossibus cum pertinenciis suis ; quam partem dedit eisdem Robertus filius Girondi et Aelix uxor ejus. Concessi quoque ecclesiam ejusdem ville cum omnibus pertinenciis suis ; quam ecclesiam donavit predicte ecclesie Savigneii Guillelmus de Vireio et Isabel uxor ejus filia Roberti filii Girondi. Item dedi et concessi in Savigneio totam terram cum pertinenciis suis que appelatur masura Bernerii et Cormaileria et juxta eandem Carmailleriam concessi eisdem terram quantum necesse erat ad stagnum faciendum ; quam terram dedit eis Guillelmus Bastart, concedentibus Ruellono et Ricardo filiis ejus, concedente etiam Lambelino milite de cujus feodo erat terra illa. Concessi etiam eidem ecclesie et monachis totum rivagium aque Chambe cum pertinenciis suis contra terram de Habitu Alberti quantum necessarium erat ad prata facienda et stagna et piscarias ; quod rivagium dedit eis Juhellus de Savigneio in terra sua de Guillelmus Bastart similiter in sua terra concedentibus filiis suis Ruelono et Richart. Concessi etiam ecclesie et monachis in Alerio contra terram abbatie de Vado Ollandi terram cum pertinenciis suis quam dedit eis Ricardus de Serlant, concedentibus Roberto et Willelmo et Galtero et Bescilardo et Radulfo filiis ejus. Iterum concessi eidem ecclesie et monachis Savignei terram cum pertinenciis suis que inter vineam eorum de Campo Botri et vetus stagnum de Verdun et inter Groleium et viam de Ponte Albaudi et de Abrincis ; quam terram dedit eis Durandus de Groleio et Andreas filius ejus et Radulfus et Robertus atque Robertus et Girondus atque Guillelmus nepotes ipsius. Concessi etiam eis in Verdun totam terram cum pertinenciis suis quam dedit illis Hugo filius Ansketilli cum factus est conversus ecclesie Savigneii, concedente Ranulfo filio ejus, concedente etiam Erneisio filio Roberti de Verdun domino suo et Gisleberto sacerdote et Petro et Galtero et Gisleberto patruis ejusdem Erneisii et Yvone genero Gisleberti sacerdotis et Ernaldo filio Milonis fratris ipsius Gisleberti concedente quoque Ricardo de Serlant domino ipsorum cum filiis suis, Roberto scilicet et Guillelmo et Galtero et Bescuardo et Radulfo, et juxta predictam terram Hugonis concessi eidem ecclesie et monachis terram et pratum que dedit eis Reinaldus camerarius de Abrincis cum factus est conversus Savigneii concedentibus filiis suis, Rogero scilicet et Roberto et Johanne, concendente etiam Durando de Groleio de quo tenebat ea et Andrea filio ipsius Durandi. Concessi iterum eis juxta predictam terram Hugonis virgultum cum pertinenciis suis quod dedit eisdem Rogerius Rufus de Abrincis et Vitalis, Gisleberto presbitero domino eorum utrumque concedente, virgultum videlicet et terram. Concessi etiam eis II acras terre quas dedit eis Estormi de Verdun, concendentibus Petro et Gaufrido filiis ejus. Concessi denique campum quem donaverunt eisdem Willelmus filius Gaufridi de Verdun et Galterius et Rainaldus fratres ejus. Hec omnia que hic enumerata sunt dedi et concessi ut dictum est ecclesie et monachis Sancte Trinitatis de Savigneio. Ego et Radulfus filius meus in perpetuam elemosinam libera et quieta et ab omni servicio et consuetudine absoluta precipimus itaque ac firmiter constituimus quatenus sepedicta ecclesia Savigneii, que est propria abbatia et dominica elemosina nostra, hec omnia suprascripta habeat in perpetuum et possideat libere et quiete et honorifice sicut elemosinas Deo dedicatas, pro remissione peccatorum nostrum (sic) et pro redemptione animarum nostrarum. Hed autem nostra concessio ac constitutio atque confirmatio facta est multociens apud Filgerias, ad ultimum vero apud Savigneium anno ab Incarnatione Domini M.C.L. tempore estivo cum adjutorio Dei gratie factus sum monachus ejusdem loci. Teste magistro Guidone capellano et Gaufrido de Castello Brientii et Esgaret de Rogeio et Hugone de Castello Gilonis et Theobaldo de Campellis et Guidone filio Guillelmi et Juhello Cordun et Rogerio Viario et Juhello de Ardena et Johanne de Comburtilleio et Herveo filio Thetbaldi et multis aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 9022 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9022.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-05

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel