Scripta n° 4867

Numéro Scripta4867
Auteur(s)Emmeline, femme de Jean d’Anneville [particulier]
Bénéficiaire(s)Guillaume Davy [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1251, novembre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Emeline, femme de Jean d’Anneville, vend à rente, à Guillaume Davy, un tènement à Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CXCI, p. 195-196..

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego Emelina, uxor Johannis de Annevilla, de assensu et grato ejusdem Johannis, viri mei, concessi et tradidi Guillelmo dicto Davy quoddam tenementum, situm apud Sanctum Vivianum, inter tenementum Radulphi Le Caucheis, et vicum qui ducit versus fontem Sancti Audoeni, sicut se proportat a Rodobecca, per ante, usque ad terram Godefridi Norri, retro : tenendum et possidendum dicto Guillelmo et ejus heredibus, bene, in pace, libere et hereditarie, reddendo inde annuatim michi et meis heredibus duas unchias piperis, annui redditus, ad Pascha Domini, et dominis quindecim solidos redditus, terminis quibus debentur. Licebit etiam de cetero dicto Guillelmo et ejus heredibus omnem suam facere voluntatem de dicto tenemento, sicut de suo proprio, salvo jure dominico, et redditu, et meo redditu antedictis. Ego autem et mei heredes tenemur garantizare dicto Guillelmo et ejus heredibus predictum tenementum contra omnes gentes, per redditum antedictum ; nam propter hoc ipse michi dedit triginta et quatuor libras turonensium de recognitione. Quod ut ratum sit, actum fuit hoc coram Gaufrido de Valle Richerii, tunc majore Rothomagi, et sigillo meo cum sigillo dicti Johannis, viri mei, et cum sigillo communie fuit hoc confirmatum.
Anno Domini Mº CCº quinquagesimo primo, mense novembris.
Testibus hiis : Nicholao Gyboin ; Willelmo de Calli ; et Nicholao, clerico, de Communia, et aliis multis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4867 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4867.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel