Scripta n° 3833

Numéro Scripta3833
Auteur(s)Philippe III le Hardi, France (roi)
Bénéficiaire(s)Silly-en-Gouffern, Notre-Dame (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1277, septembre
Lieu d'émissionParis
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Philippe [III], roi de France, accorde à l’abbé et aux moines de Notre-Dame de Silly de posséder leurs acquêts qu’ils ont faits depuis 30 ans.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 899, p. 213..

Texte établi d’après a

Philippus, Dei gratia, Francorum rex. Notum facimus universis, tam presentibus quam futuris, quod, cum abbas et conventus beate Marie de Silleyo, Premonstratensis ordinis, Sagiensis diocesis, finaverint juxta tenorem ordinationis nostre cum ballivo nostro Cadomensi de acquisitis per ipsos a triginta annis citra in feodis et retrofeodis nostris sibi perpetuo retinendis que sunt hec : videlicet, a Nicholao le Bef, apud Argenthomum, duo solidi turonenses ; a Guillelmo Tiegrin, in eadem villa XII denarii turonenses ; item, a Johanna la Mercere, X solidi turonenses  ; item, a Ricardo de Turre, XII denarii turonenses ; item, a Roberto et Rogero Escorchet, X solidi et VI denarii turonenses, III galline, III denarii, XXX ova ; item a Nicholao de Sancto Lamberto, XLV solidi VIII denarii turonenses, [III] galline, III denarii, et XX ova, item, a Nicholao de Sarceaux, IIII solidi turonenses ; item, a Ricardo Hervey, VI solidi turonenses ; item, a dicto Neel Le Chien, X solidi turonenses, et III galline ; item, a Nicholao Le Prevost, XXV solidi turonenses ; item, a Laurencio de Urou, XXVIII solidi turonenses, et II capones ; item, a Nicholao de Prato, VI solidi turonenses ; item, a dicto Muriel de Ouquaignes, VII solidi I denarius turonenses ; item, a Guillelmo de Ouquaignes, XX solidi turonenses ; item, a Hugone de Urou, VII solidi turonenses ; item a Roberto Bollart, una petia terre valoris, V solidorum turonensium per annum ; item, ab Aalipdi de Nonant, IIII solidi turonenses ; item, ab Amaurico de Gaceyo, X solidi turonenses ; item, a Johanne Rualent, apud Argentele, X solidi turonenses ; item, a Rogero Flaou, IIII solidi turonenses ; item, a Radulfo presbitero de Oumay, VIII solidi turonenses ; item, a Martino presbitero de Vilariis VIII solidi turonenses ; item, a Raginaldo dicto Monfiz, VI solidi turonenses ; item, a Guillelmo de Ultra Ounam, VIII solidi turonenses ; item, a Guillelmo le Frere, XXV solidi turonenses ; item a Nicholao de Mara, IIII solidi turonenses ; item, a Guillelmo de Bosco, V solidi turonenses ; item, a Nicholao de Villa Baduin, presbitero, V solidi turonenses ; item, a Johanne de Alneyo, X solidi turonenses ; item, ab Amelina Marguart, X solidi turonenses ; item, a domino de Alnoyo, XL solidi turonenses ; item, à Symone de Ouneyo, V solidi turonenses ; item, a Johanna de Mandrevilla, unum sextarium ordei ; item a Henrico Champion, XIIII solidi turonenses ; item, a Petro Ascelini, V solidi turonenses ; item, a Radulfo de Vallibus, milite, unum sextarium ordei ; item a Roberto Baldoini, XII denarii turonenses ; item, a Roberto Colombel, VI solidi et una gallina ; item a Raginaldo le Galois, XII denarii turonenses ; item, a Bartholomeo de Clauso, III solidi turonenses ; item, a Johanne le Huve, IIII solidi turonenses ; item, a Hayde de Fresnay, VII solidi turonenses, II galline, II denarii, XX ova et I denarius turonenses ; item, a Henrico de Mota, II solidi turonenses  ; item, a Guillelmo de Mambovilla, milite, IIII solidi turonenses, et II capones ; item, a Henrico de Ripparia, presbitero, VI boisselli ordei ; item, a Petro Gastel, V solidi turonenses ; item, a Hamone le Selier, III solidi turonenses ; item, a Thoma Penner, XV solidi turonenses ; item, a Roberto Vigier, quadraginta solidi et VIII denarii turonenses, IIII galline, et XL ova ; item, a Garneio Le Pas, III solidi turonenses  ; item, a Roberto Valee, VI solidi turonenses ; item, a Guillelmo de Ultra Ounam, XXXVI solidi turonenses II denarii et II galline et XX ova  ; item, a Guillelmo de Oximis, III solidi turonenses ; item, a Roberto le Telier et ejus fratre, IIII solidi turonenses et I gallina ; item, a Guillelmo l’Ermite, VIII solidi turonenses ; item a Ricardo de Allie, III solidi turonenses ; item, a Johanne Brieuz, XXXVIII solidi VI denarii turonenses, III capones, XXX ova ; item, a Johanne le Bef, XLII solidi turonenses, IIII capones et L ova ; item, a Nicholao le Charon, XVI solidi turonenses ; item, a Guillelmo Le Neveu et Petro de Curia, XIII solidi turonenses et due galline ; que omnia estimata sunt XXX libras VII solidos, et V denarios annui redditus ; nos, dictam finationem ratam et gratam habentes, volumus et concedimus, quantum in nobis est, quod dicti abbas et conventus dicta acquisita tenere possint in perpetuum et pacifice possidere, sine coactione vendendi vel extra manum suam ponendi, salvo in aliis jure nostro et jure in omnibus alieno. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, presentibus literis nostrum fecimus apponi sigillum. Actum Parisius anno Domini Mº CCº LXXº VIIº, mense septembris.

Pour citer l'acte :

« Acte 3833 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3833.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-08-18

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel