Scripta n° 4685

Numéro Scripta4685
Auteur(s)Saint-Martin de Montmorency (église)
Bénéficiaire(s)Pont-de-l’Arche, Notre-Dame de Bonport (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1190
Lieu d'émissionMontmorency
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Le chapitre de l’église de Saint-Martin de Montmorency vend aux religieux de Bonport deux pièces de vignes.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° IV, p. 4..

Texte établi d’après a

Noverint universi, tam presentes quam futuri, quod capitulum ecclesie Beati Martini de Montemorenciaco, unum arpennum vinee de clauso Bardulphi et alteram partem vinee que sita est juxta ortum Landerici apud Momagniam, abbati et conventui Sancte Marie de Bono Portu vendidit pro XV libris monete parisiensis, ut, ex pretio ipsarum vinearum, aliam vineam ecclesie Sancti Martini habiliorem et viciniorem compararet, prenominatas vineas a jam dicta ecclesia Boni Portus, libere, quiete et pacifice, in perpetuum possideri concedens. Quum quidem ipse vinee de censuali sunt canonicorum Sancti Martini, prefatus conventus XII denarios parisiensium, nomine census, eisdem canonicis ad octabas Beati Dyonisii annuatim persolvet, et acinum quod ex ipsis vineis provenierit in pressorio prenominatorum canonicorum apud Momagniam premere tenebitur. Canonici vero rectam garanciam contra quorumlibet impeticiones pretaxato conventui ferre tenebuntur.
Huic venditioni interfuerunt: Clemens, tunc abbas Boni Portus ; frater Theodericus, frater Gislebertus, frater Theobaldus, frater Rogerus, monachi ; Drogo, Guido, Solbanus, Petrus, tunc canonici stationarii Montismorentiaci ; Willermus, presbiter de Luperis ; Symon, capellanus Sancti Jacobi ; Josbertus de Momagni.
Quod ut ratum et inconcussum permaneat, presentem cartam conscribi et sigilli sui impressione eisdem canonicis fecimus roborari.
Actum publice apud Montemmorenciacum, anno ab incarnatione millesimo centesimo nonagesimo.

Pour citer l'acte :

« Acte 4685 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4685.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-01-31

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel