Scripta n° 9478

Numéro Scripta9478
Auteur(s)Isabelle de Mayenne, fille de Galeran IV de Meulan [autre]
Bénéficiaire(s)Savigny-le-Vieux, Sainte-Trinité de Savigny (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1196-1202]
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Isabelle de Mayenne, voulant élire sa sépulture à l’abbaye de Savigny, donne 10 livres d’Anjou de rente annuelle sur sa prévôté de Pont-Audemer, qu’elle tenait en dot.

Tableau de la tradition

Original

A. Original. Paris, Arch. Nat., L 974, n° 932. 

Dissertation critique

Précision édition

Transcription : Claude Groud-Cordray (Cartulaire de l’abbaye de Savigny ou Liber cartarum domus Savigneii, diversis episcopatibus, n° LXV)

Texte d’après A

Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris Isabel de Meduana Galeranni comitis Mellenti filia eternam in Domino salutem. Noverint universi quod ego in monasterio Savigneii eligens sepeleri et monachorum qui ibidem sunt apud Dominum meritis et precibus adjuravi de LX libras andegavensium annui redditus, quas dedit michi pater meus in prepositura Pontis Audomari cum duceret me uxorem dominus Gaufridus de Meduana, dedi in elemosinam perpetuam omnino liberam et quietam eisdem monachis triginta libras andegavensium annui redditus quas ita distinxi decem videlicet libras unde duo monachi presbiteri necessaria habeant, decem libras ad opus pauperum de porta abbatie Savigneii, centum solidos ad pitantiam, universo conventui pro animabus domini Gaufridi de Maduana et domini Mauricii de Creono faciendam annuatim de pane et vino et piscibus in die quando receptum est et sepultum cor ejusdem domini mei Mauricii in domo Savigniensi, centum solidos quos axcembiavi pro centum solidos quos dederat eisdem monachis predictus Mauricius ad candelas ardenas ad missas. Dedi etiam centum solidos andegavensium sanctimonialibus de Moretonio ad emendos pannos lineos sibi necessarios de cetero XXV libras que supersunt concessi domino Juhello de Meduana filio meo ad faciendas elemosinas suas quas ita assignavit monachis Savigneii decem libras andegavensium, monachis de Campania VI libras andegavensium, monachis de Veteri Villa XL solidos andegavensium, monachis de Buxeria XXti solidos andegavensium sanctimonialibus de Moretonio VI libras andegavensium, hec omnia recipiet dominus abbas Savigneii et partibus sicut prenotatum est annuatim distribuet, ad hoc enim dedi monachis Savigneii burgensem meum de Ponte Audomari scilicet Ricardus Seete et heredem ejus qui redditum prenominatum singulis ebdomadibus recipiat. Hec omnia concesserunt omnes filii mei Juhellus de Meduana, Mauricius de Creono, Petrus et Amauricus. Que ut perpetuam obtinant firmitatem litteris annotari et sigilli mei feci munimine roborari.

Pour citer l'acte :

« Acte 9478 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_9478.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2017-09-29

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel