Scripta n° 271

Numéro Scripta271
Auteur(s)Renaud [particulier]
Bénéficiaire(s)Le Mont-Saint-Michel, Le Mont Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation...1039...
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Le chevalier Renaud, avec sa mère Hersinde, donne à l’abbaye du Mont-Saint-Michel le monastère de Saint-Victeur, situé dans les faubourgs du Mans.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Piolin Paul, Sainte-marthe Denis de, Gallia Christiana in provincias ecclesiasticas distributa, t. XI, Paris, Palmé, 1874, Instr. Eccl. Abr., n° III, col.106-107..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par Gallia christiana(: circa 1039) est à revoir.

Texte établi d’après a

In nomine Domini, ego Reginaldus miles, cum matre mea nomine Hersinde, notum esse volumus omnibus sanctæ Dei matris ecclesiæ fidelibus, quoniam pater meus Drogo, cum viveret, monasterio S. Michaelis Archangeli destinavit dare S. Victurii monasterium, quod est situm in suburbio Cenomannicæ urbis, ad supplementum victus servorum Dei ibi degentium ; quod quia præveniente morte complere non potuit, ego Reginaldus meaque mater prænominata, pro remedio animæ ejus et nostrarum animarum salute, sicut ipse pater meus disposuit, præsente venerabili abbate ipsius loci Suppone, sancto Michaëli Archangelo prædictum sancti Victurii monasterium et res hîc subtus notatas concedimus, videlicet burgum, quem in dominio nostro ab omni consuetudine liberum et quietum tenemus, omni quidem hebdomada, et quidquid habemus cis Sartam flumen, sive in terris, censivis, sive in illis quæ in feodo tenentur, nichil nobis retinentes, cum vicaria et cum aliis omnibus consuetudinibus præfatis terris pertinentibus, et furnum nostrum proprium, quem tali jure possidemus, ut nemo super illum in parochia illius loci alterum possit facere præter unum, qui ex eodem fedo est ; huic autem furno nostro pertinet tota coctio istius totius fedi nostri, et decimas panis et vini, et omnium rerum quæ pertinent ad ipsum locum, et octo arpennos vinearum in Monte Balgeio, et censum quem de jure sancti Gervasii in beneficio tenemus, et ad mansum novum terram ad duas carrucas, et pratos qui sunt ad rivum Aldoniæ, et in Sarta fluvio exclusam de Marciaco, et totam terram de villa quæ dicitur Frauxinus, sicut Sarta eam claudit usque ad rivulum, qui Ruillius ab incolis appellatur, et abhinc usque ad viam quæ Lugdunum vocatur. Concedimus quoque terram et vineas quas Durandus clericus noster in Monte-Rotundo tenet de nobis, ex ejus consensu. Hæc omnia præfata ecclesiæ sancti Archangeli Michaëlis de periculo maris sic in eleemosynam damus, ut habeant et absque calumnia in perpetuo possideant, et ut in prædicto monasterio sancti Victurii monachi habitent et maneant, qui mente devota Deo omnium creatori pervigiles deserviant. Ut autem hæc donationis nostræ charta in perpetuum firma et stabilis permaneat, manibus nostris eam subterfirmavimus, et fidelibus nostris firmandam tradidimus. Signum Reginaldi qui hanc donationem fecit †. Signum Hersendis matris ejus †. Signum Grodulfi, qui est testis †. Signum Gosberti †. Signum Goscelini †. Signum Goffredi †. Signum Arnaldi †. Signum Durandi clerici †. Actum monasterio S. Mich. Archangeli publice, regnante Henrico rege Francorum anno XIII, Avisgaudo pontifice ecclesiæ B. Juliani Cenoman. præsidente, qui hoc eleemosynæ donum salutiferæ crucis munimine subsignavit. Signum Avesgaudi episcopi †. Signum Huberti clerici †. Signum Raginaldi capellani †. Signum Hugonis Grecci †.

Pour citer l'acte :

« Acte 271 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_271.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2005-02-09

Dernière mise à jour

2024-04-09, TFujimoto