Scripta n° 3538

Numéro Scripta3538
Auteur(s)Louis IX, France (roi)
Bénéficiaire(s)Falaise, Frères Mineurs (ordre)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1256, mai
Lieu d'émissionSées
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Louis [IX], roi de France, cède aux Frères Mineurs de Falaise une localité et un fossé sis à Falaise.


Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Cartulaire normand de Philippe-Auguste, Louis VIII, Saint-Louis et Philippe le Hardi, Caen, Hardel (MSAN ; 16, 2e série, 6, p. 160-390), 1852, n° 559, p. 103-104..

Texte établi d’après a

Ludovicus, Dei gratia, Francorum rex, universis presentes litteras inspecturis, salutem. Notum facimus quod nos, intuitu pietatis, concessimus Fratribus Minoribus Falesiensibus, ad habitationis sue usum, locum nostrum qui situs est apud Falesiam juxta portam Ogisii, ubi dicti fratres habitant, qui fuit quondam Petri de Ponte Oilleii, filii Petri, senioris, dicti similiter de Ponte Oilleii, cum plateis quibusdam et masuris in accrementum predicti loci concessis. Insuper, propter loci artitudinem supradicti, concessimus eisdem fratribus similiter et fossatum nostrum qui protenditur a porta predicta usque ad turrellam que sita est in fine proprisii magistrorum Andree et Guillelmi qui cognominantur Fabri ; volentes etiam quod in muro nostro, qui dicto fossato jungitur, fiat ostium per quod dicti fratres dicti fossati beneficio libere possint uti, necnon et, propter securitatem que religiosos condecet ac eciam honestatem, concedimus ut eciam dicti fratres possint a parte exteriori fossatum claudere supradictum. In cujus rei testimonium, presentes litteras fecimus impressione (sic) muniri. Actum Sagii anno Domini Mº CCº quinquagesimo sexto, mense maio.

Pour citer l'acte :

« Acte 3538 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_3538.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-07-09

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel