Scripta n° 4969

Numéro Scripta4969
Auteur(s)Guillaume de Gondemare, de Colemare [particulier]
Bénéficiaire(s)Robert Triasnon, « civis » de Rouen [autre]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1274, 4 décembre
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume de Gondemare vend à Robert Triasnon une pièce de terre à Colemare.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCCV, p. 313..

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego Guillermus de Gondemare, de parrochia de Colemara, vendidi et concessi et omnino dimisi Roberto Triasnun, civi Rothomagensi, pro septem libris turonensium, de quibus jam pre manibus satisfecit, unam pechiam terre quam ego habebam in parrochia de Colemara, sitam inter terram ejusdem Roberti, ex una parte, et terram Johannis de Lymeto, ex alia, sicut se proportat, in longum et in latum, a meo curtillo usque ad terram dicti Roberti Triasnun : tenendam et possidendam eidem Roberto et ejus heredibus de me et meis heredibus, libere, quiete, pacifice per accidens feodi, et ad faciendum quidem amodo suam penitus voluntatem, sicut de suo proprio hereditagio, absque ulla amodo mei seu heredum meorum contradictione, salvo jure capitali et accidente feodi. Et ego et mei heredes predicto Roberto et ejus heredibus dictam pechiam terre amodo contra omnes tenemur garantizare, vel alibi in nostro proprio hereditagio quesito et adquirendo ubicumque fuerit ad villam et ad campos, valore ad valorem, si necesse fuerit, excambiare. Quod ut ratum et stabile permaneat in futurum, huic presenti carte sigillum meum apposui.
Actum anno Domini Mº CCº septuagesimo octavo, die lune ante festum Sancti Nicholai hiemalis.
Testibus hiis : Thierrico Lepicier, de parrochia de Colemara ; Guillermo de Bougerel ; Roberto Guillot ; Nicholao Lecaron, clerico, et aliis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4969 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4969.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-07

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel