Scripta n° 2312

Numéro Scripta2312
Auteur(s)Thomas Taillebois [chevalier]
Bénéficiaire(s)Saumur, Saint-Florent (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation...1150...
Action juridiquedonation
Langue du texte latin

Analyse

Autre récit des mêmes don et confirmation, suivi de la charte par laquelle Guillaume de Briouze les confirme aux moines et les leur garantit.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Marchegay Paul, Chartes normandes de l’abbaye de Saint-Florent près Saumur (710-1200), MSAN n°30, 1880, n° 27, p. 695..

Dissertation critique

Datation

Datation proposée par p. Marchegay.

Texte établi d’après a

Ad posteritatem futurorum presenti scripto commendamus quod quidam miles, Thomas nomine, cognomine autem Tallebos dictus, ad abbatiam nostram veniens, in capitulo nostro dedit Deo et S. Florentio decimam suam S. Albini de Pontello, juxta Braosiam sito, quam huc usque possederat ; et hoc donum super altare dominicum posuit, ob anime sue et amicorum suorum remedium. Postmodum vero quatuor filii sui, in porticu domus monachorum obedientie nostre de Braosia convenientes, hoc donum unanimiter concesserunt et, concedendo super altare sanctorum Gervasii et Protasii, cum breviario ejusdem ecclesie, humiliter obtulerunt. Hoc viderunt et audierunt quatuor de nostris monachis: Ricardus tunc temporis prior, Rotgerius, Adelemus, Rotgerius ; de clericis: Radulfus capellanus illius ecclesiæ, Rogerius filius Oliveri presbiteri ; de laicis vero: Serlo de Munthardi, Guillelmus Gardin et filius suus Galterius, Horricus, Hugo de Noiers et multi alii.
Ego itaque Guillelmus, Braosie dominus, donum supradicte decime Thome Tallebos filiorumque suorum monachis S. Florentii Salmurensis libentissime concedens, a cunctis malefactoribus, seu etiam forte eam calunniantibus, ad utilitatem ipsorum, sicut meum proprium dominicum amodo me defensurum promitto et, sub testimonio tam presentium quam futurorum, sigilli mei impressione confirmo. Hoc audierunt: Paganus capellanus, Guillelmus de Herecort, Lucas de Liguno et alii quam plurimi.

Pour citer l'acte :

« Acte 2312 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2312.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-05-16

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel