Scripta n° 2995

Numéro Scripta2995
Auteur(s)Henri Ier Beauclerc, Angleterre (roi)
Bénéficiaire(s)Le Bec-Hellouin, Notre-Dame (abbaye, abbé)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation[1113-1135]
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Charte d’Henri Ier, 1134.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Porée Adolphe-André (Chanoine), Histoire de l’abbaye du Bec, Évreux, Hérissey, 1901, 2 vol., t. 1, Appendice, n° VII, Trois chartes d’Henri Ier, n° 3, p. 659..

Dissertation critique

Datation

Episcopat d’Audin, évêque d’Évreux, 1113-1139.

Texte établi d’après a

H. rex Anglorum... Quoniam abbaciam Becci coeteris comprovincialibus religione et caritate supereminere cognoscimus, dignum duximus ut ei aliquid regiae libertatis specialibus quam caeteris indulgeamus. Statuimus ergo quod si quis hominum ecclesiae Beccensis intra parrochiam Becci, ex improviso, orta seditione etc. (comme dans la charte précédente). Concedimus etiam eisdem monachis quod homines Becci non exeant de villa sua ad aliquod juramentum faciendum ; sed si necesse fuerit, ministri regis veniant in curiam abbatis et ibi jusjurandum eorum audiant ; prohibimus quoque ne emptores victualium monachorum Becci, vel eorum summarii pro aliacunque causa, in foro vel extra capiantur, vel disturbentur, vel exonerentur, sed eandem libertatem habeant ac si regis essent. Praeterea concedimus quod si aliquis hominum monachorum Becci pro qualicunque causa, in quocunque loco captus vel retentus fuerit, reddatur per plegium monachis Becci vel eorum ministris, et non possit in aliam curiam submoveri, nisi pro defectu justitiae curiae Becci. Concedimus etiam eisdem monachis ut habeant in tota parrochia Becci omnes regias libertates, murdrum, mortem hominis, plagam mehaim, sanguinem, aquam et ignem, sed et latronem in Becci parrochia captum, undecunque fuerit, et omnes alias regias libertates quocunque nomine vocentur, excepto rapto solummodo, de quo honestius existimamus saeculares quam monachos judicare ; et ut homines eorumdem monachorum et parrochiae Becci quieti et liberi sint de placitis et querelis, assisiis et operationibus castellorum, et pontium et fossatorum, et trencheiarum, et de omni saeculari servicio et omni exactione ; quaecunque autem occasio in tota parrochia Becci orta fuerit unde pecunia debeat accipi, eorumdem monachorum sit. Haec itaque quasi quaedam legis statuta pro bono pacis et quietis monachorum statuentes ecclesiae Beccensi et abbati et monachis libera et quieta concedimus, et ipsis ea in perpetuum obtinenda auctoritate regia confirmamus, et a Deo nobis tradita potestate corroboramus. t. Audino episcopo Ebroicensi etc. « Comme cy-dessus. » [n° 2994]

Pour citer l'acte :

« Acte 2995 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2995.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-12-19

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel