Scripta n° 2084

Numéro Scripta2084
Auteur(s)Évreux (official)
Bénéficiaire(s)Godefroy de la Rochelle [clerc]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1251, 28 mai
Lieu d'émissionRouen
Action juridiquevente
Langue du texte latin

Analyse

Devant l’official d’Évreux, Durand de Maupertuis, bourgeois de Louviers, reconnaît et confirme, comme seigneur dominant, la vente du pré de la Noe de Raoul de Maupertuis, faite par Raoul du Planchey, avec le consentement d’Aceline, son épouse, à maître Godefroy de la Rochelle, clerc, personne de l’église de Louviers.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Bonnin Théodose, Cartulaire de Louviers, Évreux, Hérissey, 1870-1873, 6 vol., t. 1, n° CLXXXVIII, p. 227-228..

Texte établi d’après a

Omnibus hec visuris, officialis Ebroicensis, salutem in Domino sempiternam.
Noverit universitas vestra quod Durandus de Malpertuis, burgensis de Locoveris, in nostra presentia constitutus, recognovit quod idem Durandus, sicut capitalis dominus, ratam habuit et habet, nec non et confirmat, venditionem prati quod vocatur Noa Radulphi de Malpertuis, situm apud Locumveris ; quam venditionem Radulphus de Plancato, burgensis de Loviers, fecit, assensu Aceline, uxoris sue, magistro Godefrido de Rupella, clerico, persone ecclesie de Loviers, in feodo dicti Durandi ; que quidem Noa sita est apud Locumveris, inter aquam dicitur Actura, ex una parte, et terram que fuit Gaufridi Morel, ex altera, et abotat ad pratum quod tenet apud Locumveris mater dicti Durandi, ratione dotalicii, ut dicitur ; de quo prato solvuntur quinque solidi turonenses et solvi debent a predicto Radulpho et heredibus suis predicte matri ejusdem Durandi annuatim in festo sancti Remigii ; habendum et tenendum in perpetuum dicto magistro vel cuicumque aut quibuscumque illud dare vel assignare voluerit, de dicto Radulpho et heredibus suis, libere et quiete, absque ulla reclamatione dicti Radulphi vel heredum suorum, reddendo eidem Radulpho inde et heredibus suis unum par cirothecarum, precii trium denariorum, in festo Penthecostes pro omnibus serviciis.
Pro [hac] autem concessione et dicte venditionis ratihabitione, necnon et confirmatione, dedit idem magister Godefridus dicto Durando viginti solidos turonenses, de quibus habuit se pro pagato coram nobis : ita videlicet quod idem magister habebit dictam Noam et possidebit, et eam quando voluerit cuicumque sibi placuerit, sive in religione sive extra, assignabit, secundum quod in litteris dicti Radulphi ab eodem Radulpho dicto magistro super hoc concessis plenius est expressum, et secundum quod ultra tenorem dictarum litterarum dictus magister et sui assignati inde qualitercumque duxerint disponendum. Idem vero Durandus promisit pro se et heredibus suis quod dictam venditionem contra omnes suis sumptibus garantizabit magistro predicto et suis assignatis quibuscumque, ad que fideliter observanda, sponte et non coactus, juramenti religione se scienter astrinxit, ut ad hoc per censuram ecclesiasticam compellamus eosdem.
In cujus rei testimonium, nos, ad instanciam dictorum magistri et Durandi, sigillum curie Ebroicensis presentibus duximus apponendum, una cum sigillo Durandi supradicti.
Actum anno Domini Mº CCº quinquagesimo primo, die sabbati post Ascensionem Domini.

Pour citer l'acte :

« Acte 2084 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2084.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2007-04-16

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel