Scripta n° 2331

Numéro Scripta2331
Bénéficiaire(s)Troarn, Saint-Martin (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1224
Lieu d'émissionCaen
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Jugement de l’Échiquier fixant, après enquête, les droits respectifs de l’abbaye et des hommes de Basseneville-en-Auge dans les marais.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Sauvage René-Norbert, L’abbaye de Saint-Martin de Troarn au diocèse de Bayeux, des origines au seizième siècle, Caen, Chalopin (MSAN ; 34), 1911, n° XVIII, p. 391-394..

Texte établi d’après a

Sciant universi tam presentes quam futuri quod, cum quedam querela moveretur in curia domini regis inter homines de Barnevilla et alios complices suos, ex una parte, et Saffredum, abbatem, et conventum de Troarno, ex altera, multis rationibus hinc inde propositis, super mariscis et herbagiis et mariscorum pertinentiis: Saffredo abbate et conventu dicentibus et affirmantibus quod ipsi de jure suo presente et antiquo debebant et poterant pro voluntate sua in omnibus mariscis et terris adjacentibus, sicut de eorum feudo et elemosina esse dinoscitur, colere, ad feodum tradere, terras ad ardendum tradere, prata in suo dominico facere, et quicquid utilitatis sue esse videant ibi sicut purum dominicum in pace habere ; predictis autem hominibus in parte que dicti monachi dicebant concedentibus et in parte contradicentibus: dicebant enim quod omnes marisci, cum omnibus pertinentiis suis, erant de feodo monachorum et elemosina, et quod nullus in eis poterat habere aliquid sine assensu eorum ; sed contra abbatem et conventum dicebant quod ipsi non debebant in proprio dominico colere, nec ad feodum tradere, nec prata facere quia, ut dicebant, herbagia mariscorum erant communia omnibus hominibus omnium villarum circumadjacentium mariscis qui reddunt annuum censum feodaliter abbati et conventui, ita videlicet quod animalia eorum et pecora aliquod dampnum vel gravamen alicui non inferant quod per monachos vel servientes eorum non debeat rationabiliter emendari. Tali igitur querela inter eos in assisia domini regis diucius agitata, de consilio discretorum virorum, post multas visiones, post multos dies utrique parti assignatos, in viros discretos, videlicet Willelmum Acarinum, decanum Sancti-Sepulcri, Odonem de Trembleio, militem, tunc castellanum de Falesia, et Willelmum Morant, tunc servientem domini regis, ad finem compromiserunt, ut per amicabilem eorum compositionem vel per eorum judicium et veram inquisitionem tota querela in integrum terminaretur. Quo facto et concesso ab omnibus partibus et a baillivo domini regis et suscepto a predictis viris, dies partibus assignata fuit super prefatos mariscos et per regiam potestatem submoniti fuerunt omnes legales milites et vavassores, qui erant affines et prope mariscos, ut, sub sacramento jurisjurandi rei, veritatem predictis arbitris certificarent. Iterum quo facto, prefati arbitri ad diem et locum prefatum cum multitudine venientes, fideliter inquisiverunt rei veritatem super tota querela tam per monachos fide dignos quam per milites, magne auctoritatis viros, et per vavassores sapientes et discretos omnium villarum circumadjacentium, et per mensuras et virgulta et prata que temporibus antiquorum abbatum, videlicet Gisleberti et Durandi et modernorum Roberti et Saffredi, tradita fuerunt hominibus et eorum heredibus qui nunc possident. Prefati vero arbitri et docti per suum proprium visum et per dicta et per rationabilem inquisitionem aliorum et per hoc quod audierunt quod tempore Ricardi, regis Anglie, predicti homines et eorum complices super hoc idem convenerunt coram rege predicto prefatos monachos ex illa querela in pace remanentes, in assisia domini regis Francie, apud Cadumum, judicium suum, partibus convocatis, una voce dederunt, videlicet quod homines de Barnevilla et eorum complices, qui reddunt annuum censum abbati et monachis et feodaliter reddiderunt, habebunt herbagia sua in mariscis sine dampno faciendo alicui ; abbas siquidem et monachi non debent de veteri jure, ut jurati dicebant, mariscos usurpare nec in proprio dominico prata facere, sed antiquitus tempore Henrici et Ricardi et Johannis, quondam regum Anglie, et etiam tempore Philippi, regis Francie, in mariscis illis pluribus feodaverant, sed nesciebant utrum de jure possint facere vel non ; et ideo prefati arbitri dixerunt per judicium suum quod abbas et conventus remanebunt in saisina sua feodandi quibuscumque voluerint, prout viderint expedire, donec per eorum adversarios supradictos possit probari per legem terre quod istud non possint nec debeant de jure facere. Quod ut ratum permaneat et ne de cetero inter abbatem et conventum, ex una parte, et alios contradictores, ex altera, super premissis aliqua questio vel querela deinceps moveatur vel litis occasio sepeliatur, predictorum arbitrorum judicio et eorumdem sigillorum testimonio omnia subscripta in plena assisia roboraverunt. Actum est hoc anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo quarto, apud Cadumum.

Pour citer l'acte :

« Acte 2331 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_2331.html [consulté le 21/11/2024].

Création de la fiche

2007-05-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel