Scripta n° 4890

Numéro Scripta4890
Auteur(s)Alexandre IV [pape]
Bénéficiaire(s)Cîteaux (ordre)
Genre d'actebulle
Authenticiténon suspect
Datation1257, 2 novembre
Lieu d'émissionViterbe
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Alexandre IV décide que les religieux de l’ordre de Cîteaux ne pourront être appelés en jugement que par lettres faisant mention des priviléges dont ils jouissent.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° CCXVII, p. 219-220..

Texte établi d’après a

Alexander, episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis, abbati Cistercii ejusque coabbatibus et conventibus universis, Cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem.
Lecta coram nobis universitatis vestre peticio continebat, quod licet ordini vestro a sede apostolica sit indultum, ne per litteras sedis ejusdem conveniri possitis que de ordine vestro non fecerint mentionem, nonnulli tamen ecclesiarum prelati et judices vestris libertatibus invidentes et aliquas litteras sedis predicte ad eos impetrari contigerit in quibus generaliter continetur quod, non obstante aliquo privilegio seu indulgencia, tam exemptis quam non exemptis, cujuscunque ordinis existant a se denominata concessis per que attribute ipsis jurisdictionis explicacio impediri valeat vel differri, et de quibus oporteat fieri mentionem in commissis eis negociis per litteras ipsas procedant ; in nos juridictionem indebitam vendicare necnon litterarum ipsarum pretextu, nos evocare ad se in judicium non verentur in totius nostri ordinis maximum prejudicium et gravamen. Vestris itaque supplicationibus eo favorabilius annuentes, quo scimus ordinem vestrum esse aliis recte vite speculum et salutifere conversationis exemplum ; ut conveniri per hujusmodi litteras non possitis seu ad judicium evocari que non fuerint de dicto ordine et de hac indulgencia mentionem vobis auctoritate presencium indulgemus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confringere vel ei ausu temerario contra ire.
Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et Beatorum Petri et Pauli, apostolorum ejus, se noverit incursurum.
Datum Viterbii, IIII nonas novembris, pontificatus nostri anno tercio.

Pour citer l'acte :

« Acte 4890 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4890.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-03

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel