Scripta n° 5527

Numéro Scripta5527
Auteur(s)Philippe II Auguste, France (roi)
Bénéficiaire(s)Les Andelys (ville)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1204
Lieu d'émissionÉvreux
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Voulant réparer le préjudice que la guerre avait causé aux habitants d’Andely, Philippe [II], roi de France, leur accorde une commune sur le modèle de celle que Louis le Jeune avait accordée aux habitants de Mantes.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Delisle Léopold, Passy Louis, Mémoires et notes de M. Auguste Le Prévost pour servir à l’histoire du département de l’Eure, Évreux, Hérissey, 1862-1869, 3 vol., t. 1, p. 106..

Texte établi d’après a

Ph. Dei gratia, etc. Notum, etc. quod nos hominibus Andeliaci damus et concedimus communiam, secundum tenorem carte communie Medunte, quam bone memorie Ludovicus, genitor noster, hominibus Medunte concessit. Hec autem sunt statuta illius communie : scilicet quod omnes qui in eadem permanebunt communitate ab omni talliata injusta, captione, creditione et ab omni irrationabili exactione, cujuscunque sint homines, liberi et immunes jure perpetuo permaneant ; — quod si alicujus militis hospes illi cujus fuerit hospes in aliquo forifecerit, ab eodem domino submonitus, infra Andeliacum scilicet, plenam ei justiciam exequetur ; si vero hospes rectitudinem facere contempserit, miles quicquid de illius sui hospitis rebus infra terram suam invenerit saisiet, ita tamen quod nichil inde auferens ibi totum dimittet ; deinde majori et paribus communie, si major per se facere non poterit, idem miles ostendet se pro defectu justicie res sui hospitis saisisse ; major vero, adhibitis secum paribus communie, si voluerit, ad hoc hospitem militis coget, ut quod exequi justiciam militi contempserit lege qua vivit emendet, et de priori forifacto quicquid ratio exiget eidem exequatur ad plenum ; — si aliquis aliquem qui cuilibet hujus communie aliquid injurie intulerit in villa Andeliaci conduxerit, si ignorantiam suam sacramento probare poterit, illa sola vice liberum et quietum reducere permittatur ; sin autem, statuimus ut ille capiatur ; — item quicunque pro mercato apud Andeliacum venerit, ita omnino dimittatur quietus ire et redire, ut vel in adventu vel in reditu suo ab aliquo non disturbetur ; — mercatores autem transeuntes vel ibi remanentes omnibus diebus quieti habeantur ; — ceterum si aliquis qui extra villam Andeliaci maneat cuilibet communie forifactum fecerit, quod submonitus emendare contempnat, communia, quocunque modo poterit, de eo sibi vindictam accipiat ; — proinde si alter alterum percusserit, per majorem et pares communie, si major per se facere non poterit, ad rationem positus ut emendet submoneatur, et si emendare contempserit, velit nolit, emendare cogatur. Communes necessitates, ut de excubiis, de cathenis, de fossatis faciendis et de omnibus ad ville munitionem et firmitatem pertinentibus, communiter ab omnibus procurentur, ita ut, competenti ibi consideratione habita, qui minus poterunt pro posse suo minus inde graventur, et ab eis qui plus poterunt plus ibi exigatur. Aliarum siquidem supervenientium necessitatum onus ab omnibus ibidem communiter portetur pro posse uniuscujusque, sicut supradictum est. Ea vero que ad nostrum servitium pertinebunt omnes convenienter, prout quisque pati poterit, adimplebunt. Et si quis paribus communie quorum consideratione hoc fiet aliquid inde forifecerit, emendatione que ibi conveniet illud eis emendabit. Insuper hominibus communie Andeliaci concedimus et damus parcum nostrum Andeliaci, ad reparandas halas et furnos et molendina et illa tantum de quibus redditus nostri proveniunt. Et prete[re]a concedimus eisdem ut nullam vim eis faciemus super consuetudinibus vel pedagiis quitandis per terram vel per aquam, sed et nostre res absque aliqua consuetudine et pedagio libere pertransibunt. Damus insuper hominibus dicte communie Andeliaci et concedimus omnes redditus nostros quos habemus apud Andeliacum et in pertinentiis Andeliaci, in terris et in aquis et in omnibus rebus ad nos pertinentibus, preter vivarium nostrum et forestam nostram cum panagio Andeliaci, de qua ipsi redditus consuetos percipient extra forestam ; pro quibus omnibus ipsi homines Andeliaci nobis tenentur reddere singulis annis mille centum libras parisiensium, medietatem ad Natale et medietatem ad festum sancti Johannis Baptiste, et hoc eis concedimus sine incheramento. Sciendum est etiam quod nos ipsis hominibus Andeliaci, qui habent sanguinem et latrocinium, communiam suam ad usus et consuetudines Medunte, salvo jure nostro, concedimus et confirmamus. Actum apud Ebroicas, anno Domini M° CC° quarto, regni vero nostri anno XX° Vto. Data vacante cancellaria.

Pour citer l'acte :

« Acte 5527 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_5527.html [consulté le 24/11/2024].

Création de la fiche

2010-02-21

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel