Scripta n° 4775

Numéro Scripta4775
Auteur(s)Geoffroy Richevilain [particulier]
Bénéficiaire(s)Roger Langlois [particulier]
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1233, décembre
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Geoffroy Richevilain fieffe à Roger Langlois un tènement sis en la paroisse de Saint-Vivien de Rouen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Andrieux Jules, Cartulaire de l’abbaye royale de Notre-Dame de Bon-Port de l’ordre de Cîteaux au diocèse d’Évreux, Évreux, Hérissey, 1862, n° XCVI, p. 95-96..

Texte établi d’après a

Noverint universi quod ego Gaufridus Riqevilain concessi et tradidi Rogero Anglico tenementum illud quod est in parrochia Sancti Viviani, inter terram Elye Le Rous, ex una parte, et terram quam michi retinui, ex altera, sicut mete interposite dividunt, sicut se proportat ab orto meo ante, usque ad terram Laurencii Calcensis, tenendum et possidendum dicto Rogero et ejus heredibus bene, in pace, hereditarie, reddendo inde annuatim michi et meis heredibus decem solidos redditus, monete currentis apud Rothomagum, in quatuor terminis, videlicet in Natali Domini, duos solidos et sex denarios, et totidem in Pascha, et totidem in nativitate Sancti Johannis, et totidem in festo Sancti Michaelis. Licebit etiam de cetero dicto Rogero et ejus heredibus omnem suam voluntatem facere de dicto tenemento sicut de suo proprio, salvo jure dominico et redditu meo superius nominato. Ego autem et mei heredes tenemur garantizare dicto Rogero et ejus heredibus dictum tenementum contra omnes gentes....... acquietare per redditum supradictum. Nam propter hoc dictus Rogerus michi dedit sexaginta quinque solidos turonensium de recognitione.
Quot ut ratum sit, actum fuit hoc anno Domini Mº CCº XXXº tercio, mense decembris, coram Johanne de Valle Richerii, tunc majore Rothomagi, et sigillo meo cum sigillo communie fuit hoc confirmatum.
Testibus hiis : Radulfo Barba ; Ricardo Dorbecco, et aliis multis.

Pour citer l'acte :

« Acte 4775 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4775.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2009-02-01

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel