Scripta n° 757

Numéro Scripta757
Auteur(s)Rouen (official)
Bénéficiaire(s)Le Tréport, Saint-Michel (abbaye)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1259, 11 juin
Action juridiqueautre
Langue du texte latin

Analyse

Accord entre les moines du Tréport et Raoul, curé de Melleville, au sujet des dîmes de cette paroisse

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Laffleur de Kermaingant Pierre, Cartulaire de l’abbaye de Saint-Michel du Tréport (ordre de Saint-Benoît), Paris, Didot, 1880, n° CC, p. 224-225..

Texte établi d’après a

Omnibus hec visuris.., officialis Rothomagensis salutem in Domino. Noveritis quod in nostra presentia constitutus Radulphus, rector ecclesie de Mellevilla, confessus fuit abbatem et conventum de Ulteriori Portu debere percipere, in parrochia ipsius rectoris, fructus garbarum decimalium, videlicet in territorio magne decime duas partes garbarum decimalium, et in territorio parve decime omnes fructus decimales garbarum, exceptis decimis fructuum crescentium in ortis clausis ab antiquo factis usque nunc ; ita tamen quod, si de cetero fierent clausa aliqua in territorio majoris decime, dicti religiosi debent percipere in eisdem clausis novis duas partes fructuum decimalium, et idem presbiter aliam terciam partem ; si vero clausa aliqua fierent de cetero in territorio minoris decime, dicti religiosi debent percipere et habere totam decimam fructuum crescentium in eisdem clausis. Hec autem omnia premissa tam dictus rector quam frater Guillelmus, Dei gratia abbas de Ulteriori Portu, in nostra presentia constituti confessi fuerunt esse vera. In cujus rei testimonium, presenti scripto sigillum curie Rothomagensis, ad instantiam partium, salvo jure cujuslibet, duximus apponendum. Datum anno Domini Mº. CCº. Lº. nono, die mercuris post Trinitatem.

Pour citer l'acte :

« Acte 757 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_757.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-12

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel