Scripta n° 4618

Numéro Scripta4618
Auteur(s)Giroldus [particulier]
Bénéficiaire(s)Rouen, Saint-Ouen (abbaye)
Genre d'actenotice
Authenticiténon suspect
Datation1089
Lieu d'émissionRouen, abbaye Saint-Ouen
Action juridiquerèglement conflit
Langue du texte latin

Analyse

Notice réglant le différend survenu entre l’abbaye de Saint-Ouen de Rouen et un certain Giroldus au sujet d’une terre sise à Caen.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Musset Lucien, Actes inédits du XIe siècle VI. L’abbaye de Saint-Ouen de Rouen et la ville de Caen,BSAN n°58, 1965-1966, p. 124-126..

Texte établi d’après a

In nomine sancte Trinitatis.
Omnibus fidelibus presentibus et futuris notum esse volumus quia tres regis Willelmi pincerne, nomine Girardus, Radulfus, Malgerius do et Deo et Petro et sancto Audoeno, infra Chathomensium fines terram quandam pro duarum redemptione animarum. Contulerunt eam ab aliorum jure libertates, tali videlicet tenore ut eisdem patronis fratribus sibi servientibus tuta perhenni stabilitate, absque alicujus contradictione perstiteret. Succedentibus igitur annis, post eorumdem obitum, extitit quidam ex eodem Chathomensi, vulgo Giroldus nomine, partem supramemorate terre reclamans, dicens sibi in ipsam hereditario jure ex panterna possessione deberi. Cujus nos acclamationi in nullo assentientes, sed illam forti conamine tam contra istius quam aliorum impulsis deffendentes, in tantum ut ejusdem reclamantis Giroldi vesaniam superantes, quam prius vi disponebat, postmodum humilitatis discretione obnixe contra me et contra omnes nigros monachos adquirendos supplicaret, illoque diu in hac supplicatione perseverante, consensu omnis congregationis cunctorumque nostrorum fidelium tandem adquievimus ejus petitioni non ultra resistere. Die igitur inter utrosque statuta, ventum est ad commune fratrum consilium, gratia vero ejusdem pacti affirmationis, illo cum duorum adjuvamine coram posito karacteri, per ordinem vertat placitum, assentientibus exinde cunctis, ipse ad sede prosiliens, dompno abbati, fratribus et cunctis in honore almi presulis Audoeni, sub jure jurando fidelitatem promictit, deinceps memoratam quam reclamabat terram, cum altera parte que eidem terre videtur conjungi illo duplicante, tali conventione suscepit, ut quamdiu eam per quatuor denariorum libras uno quoque anno in termino festivitatis sancte Marie que est quarto nonas februarii relevaverit, ipse videlicet cum suo herede sibi pertinere placebit. Cum vero ab hac conventione in aliquo declinaverit, sive paupertatis adtenuatione, vel etiam qualibet fraude, igitur demum si placet illum ab eadem possessione amore, licebit, ut sic imperpetuum ad illam non revertetur. Hujus assertionis testes sunt ex parte domini Nicolai abbatis : Willelmus Danebolt, Osbernus Hugolini filius, Gotranus et suus frater Rodulfus, Acharlinus Rogerii filius, Nicholaus Godardi filius, Ricardus Turville et pluribus aliis.
Actum est autem in capitulo sancti Audoeni infra ebdomadam Penthecosten, anno dominice incernationis millesimo LXXXIXe.

Pour citer l'acte :

« Acte 4618 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_4618.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2008-10-29

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel