Scripta n° 1767

Numéro Scripta1767
Auteur(s)Guillaume de Livet [écuyer]
Bénéficiaire(s)Beaumont-le-Roger, Sainte-Trinité, dépendance Le Bec (prieuré)
Genre d'actecharte
Authenticiténon suspect
Datation1289, novembre
Action juridiqueconfirmation
Langue du texte latin

Analyse

Guillaume de Livet, écuyer, confirme les donations faites par Richard du Fay, à Bourneville, moyennant une redevance annuelle de 12 sous, payables à la Saint-Michel, se réservant le droit de justice dans le cas ou cette redevance ne serait pas payée.

Tableau de la tradition

Éditions principales

a. Deville Étienne, Cartulaire de l’église de la Sainte-Trinité de Beaumont-le-Roger, Paris, Champion, 1912, n° CXI, p. 84-85..

Texte établi d’après a

Universis presentes litteras inspecturis, Guillelmus de Liveto, armiger, salutem, Cum viri religiosi prior et conventus Sancte Trinitatis de Bellomonte Rogeri mecum finaverunt super retinendis perpetus acquisitis per ipsos in meo feodo seu retrofeodo, a tribus annis citra, que sunt hec : videlicet, ex dono magistri Ricardi de Filyo, quoddam clausum, quod fuit Sonnet, in parrochia de Bournevilla cum domibus existentibus in eodem clauso ; item quedam pecia terre, que continet dimidiam acram vel citra, sita in parrochia supradicta. Notum facio quod ego, pro me et heredibus meis, dictam financiam ratam habeo et gratam, ita quod dicti religiosi et eorum successores dictum clausum cum domibus, et dictam peciam terre, possunt tenere in perpetuum ac eciam pacifice possidere, sine coactione aliqua mei, vel heredum meorum, vendendi predictam, sive extra manum ponendi quoquo modo ; retentis tamen michi et heredibus meis duodecim solidis redditus annualis, solvendis ad festum Sancti Michaelis, quos habeo super clausum predictum, et retenta justicia prodicto redditu ad terminum non soluto, ac eciam pro emenda et rebus transseuntibus manum meam, salvo eciam jure domini capitalis, et retentis michi juribus fori mei sicut hactenus omnia predicta diu est habere consuevi. In cujus rei testimonium, presentibus litteris sigillum meum apponere dignum duxi, salvo jure in omnibus alieno. Actum anno Domini Mº CCº octogesimo nono, mense Novembris. Testibus hiis : Guillelmo Ferrant, milite ; Guillelmo de Bournevilla ; Roberto des Gardinis ; Guillelm de Quesneyo ; Roberto Chopillart ; Robin Britone, armigeris, et multis allis.

Pour citer l'acte :

« Acte 1767 », dans SCRIPTA. Base des actes normands médiévaux, dir. Pierre Bauduin, Caen, CRAHAM-MRSH, 2010-2024. En ligne : https://mrsh.unicaen.fr/scripta/doc/sc_1767.html [consulté le 09/05/2024].

Création de la fiche

2006-05-23

Dernière mise à jour

2023-12, EMancel